Latin
3.1.1066 to 3.1.1073
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1066-1073
Not analysed yet
CAP. IX. Revocatur privilegium, si ex post facto incipit enormiter nocivum esse. Idem Abbati et Fratibus Dolon. Suggestum est nobis ex parte vestra, quod abbas et fratres monasterii de Ursin. deci mas a vobis auferre conantur, et alia damna et gravamina vobis irrogare non cessant. Quia vero non decet honestatem sive religionem monasticam litibus et contentionibus intendere ,Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, consulimus et hortamur ,quatenus cum praedicto abbate et fratribus super ipsis decimis et aliis unde inter vos est controversia, pacifice componatis, ne pro huiusmodi contentionibus fama vestrae religionis valeat denigrari . Nam quando Romana ecclesia ordini vestro privilegia de decimis dederat, ita erant rarae [et pauperrimae ]abbatiae vestri ordinis, quod exinde nulli poterat de iure scandalum suboriri; sed nunc per gratiam Dei in tantum augmentatae sunt ac possessionibus ditatae, quod multi viri ecclesiastici de vobis apud nos querelam saepe proponunt. CAP. X. Cistercienses, templarii et hospitalarii decimam praediorum suorum, quae propriis manibus aut sumptibus excolunt, solvere non tenentur; alii vero religiosi non solvunt decimas de hortis et nutrimentis animalium, nec de novalibus, quae propriis manibus ac sumptibus excolunt. Idem Terraconensi Archiepiscopo. Ex parte tua ad nos noveris pervenisse, quod albi monachi et nigri, et quidam alii religiosi viri ecclesias tuae iurisdictionis reditibus decimarum, occasione privilegiorum, quae sibi Romana indulsit ecclesia, spoliare praesumunt. Sane nolumus te latere, quod sanctae memoriae praedecessores nostri fere omnibus religiosis decimas laborum suorum concesserant. Sed bonae memoriae praedecessor noster Hadrianus solis fratribus Cisterciensis ordinis, et templariis et hospitalariis decimas laborum suorum, quos propriis manibus vel sumptibus colunt, indulsit; ceteris vero, ut de novalibus suis, quae propriis manibus vel sumptibus excolunt, et de nutrimentis animalium suorum, et de hortis suis decimas non persolvant, concessit; quem sumus super his imitati. Quare hi quibus hoc indultum est, hac occasione decimas de aliis rebus ecclesiae suae non debent ,nec possunt subtrahere, vel sibi aliquid ulterius vendicare.