Latin
3.1.1126 to 3.1.1137
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1126-1137
Not analysed yet
CAP. XXIV. Locator vel conductor possessionum tenentur ad decimas, nisi se immunes ostendant. Innocentius III. Pistoriensi Episcopo. A nobi s tua fraternitas requisivit, utrum ab illis decimas exigere debeas, qui possessiones dant vel recipiunt ad affictum, quum alii se conentur per alios excusare, quo minus cogantur ad decimas persolvendas . Quum igitur quilibet decimas solvere teneatur, nisi a praestatione ipsarum specialiter sit exemptus, fraternitati tuae taliter respondemus, quod a dantibus et recipientibus possessiones ad firmam de fructibus, quos percipiunt, decimae sunt solvendae, nisi ab eis aliquid ostendatur, quare ab huiusmodi sint immunes. [Cum clericis etc. cf. c. 9. de cohab. cler. III. 2.] Dat. Lat. IV. Non. Dec. 1199. ]CAP. XXV. Imperialis concessio sub quacunque forma a solutione decimarum eximere non potest. (Nec occasione etc. :) Decimae novalium non pertinent ad laicum, qui decimas habet in feudum. H. d. Idem Vercellensi Episcopo. Tua (Et infra: [cf. c. prox. seq. ])Porro quum laicis nulla sit de spiritualibus concedendi vel disponendi attributa facultas, imperialis concessio, quantumcunque generaliter fiat, neminem potest a solutione decimarum eximere, quae divina constitutione debentur. Nec occasione decimationis antiquae, licet in feudum decimae sint concessae, sunt decimae novalium usurpandae, quum in talibus non sit extendenda licentia, sed potius restringenda. [Quoniam igitur etc. cf. c. prox. seq. ]CAP. XXVI. Sine deductione seminis et sumptuum debent dominus et colonus decimam solvere, et non cui voluerint ecclesiae vel pauperibus, sed ecclesiae, cui debentur, nec ab hoc excusantur propter malitiam clericorum. Idem eidem. Tua nobis fraternitas intimavit, quod quidam laici tuae dioecesis, et alii plures episcopatuum adiacentium ,decimas ecclesiis et clericis tuis perversis machinationibus subtrahere moliuntur, et conceptae perversitatis audaciam non curant satisfactione debita emendare . Quidam enim ex eis semen et sumptus, qui fiunt in agricultura, dicunt primitus deducendos, et de residuo impendendam esse decimam asseverant. Alii vero de portione fructuum, quam a colonis accipiunt, partem decimae separantes, eam capellis suis, aut aliis clericis seu ecclesiis ,aut etiam pauperibus conferunt, vel in usus alios pro sua voluntate convertunt. Nonnulli etiam vitam clericorum tanquam abominabilem detestantes, decimas eis ob ho c subtrahere non verentur. Quidam insuper asserentes, se possessiones et omnia iura sua cum omni onere et districtu per imperialem concessionem adeptos, decimas sub huiusmodi generalitate detinere praesumunt. Occasione praeterea veteris decimationis, quam asserunt sibi concessam, aliqui decimas novalium sibi non metuunt usurpare . Verum, si ad Deum, a quo cuncta bona procedunt, assertores huiusmodi debitum respectum haberent, ius ecclesiasticum diminuere non contenderent, nec decimas, quae tributa sunt egentium animarum, praesumerent detinere. Quum enim Deus, cuius est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo, deterioris conditionis esse non debeat, quam dominus temporalis, cuius statutum debitum de terris, quas exhibet aliis excolendas, non quidem deductis sumptibus aut semine separato, necessario, cum integritate persolvitur :nimis profecto videtur iniquum, si decimae, quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi praecipit, suas esse decimas et primitias asseverans, occasione praemissa vel excogitata magis fraude diminui forte valeant, quum Deo debita sit solutio decimarum in tantum, ut ad eas clericis exhibendas, quibus eas ipse pro suo cultu concessit, laici, si moniti reddere forte noluerint, ecclesiastica sunt districtione cogendi. Et quum de cunctis omnino proventibus decimae sint reddendae, sicut colonus de parte fructuum, quae sibi remanet ratione culturae, sic et dominus de portione, quam percipit ratione terrae, decimam reddere sine diminutione tenetur. Praetextu vero nequitiae clericorum nequeunt eas aliis ,nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suo arbitrio erogare, quum nulli sit licitum aliena cuiquam concede re praeter domini voluntatem, quanquam per sollicitudinem officii pastoralis clerici sint a sua nequitia coercendi (Et infra: [cf. c. prox. anteced. ])Quoniam igitur pati nolumus, nec debemus ,ut ecclesiarum et clericorum iura praesumptione qualibet minuantur, fraternitati tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus omnes, qui ratione personarum aut etiam praediorum decimas ecclesiis et clericis tuae dioecesis exhibere tenentur, ad eas cum integritate reddendas, appellatione remota, auctoritate apostolica per excommunicationis vel interdicti sententiam compellas. Praeterea, ut clericos tuae dioecesis de quibus fuerit in auditorio tuo querela proposita, de decimis ante dictis et fructibus perceptis et eis ad plenam sub tuo examine iustitiam faciendam compellere valeas, non obstante appellationis obiectu interpositae in elusionem ecclesiasticae disciplinae, devotioni tuae praesentis scripti pagina duximus indulgendum .