Latin
3.1.1138 to 3.1.1146
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1138-1146
Not analysed yet
CAP. XXVII. Privilegium super decimis non solvendis, ecclesiasticae personae concessum, novalia comprehendit. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm. Idem Abbati sanctae Columbae Senonensis. Ex parte tua fuit postulatum a nobis, quod, quum tibi de laboribus tuarum parochiarum, sicut asseris, sit indultum decimas cum integritate percipere, tibi vellemus misericorditer indulgere, ut de terris, quae infra parochias tuas rediguntur noviter ad culturam, de indulgentia nostra exigendi decimas facultatem haberes . Quum igitur tibi quod maius est sit concessum, ut videlicet decimas de laboribus terrae parochiarum tuarum cum integritate percipias, de novalibus eas exigere satis potes; quia, ubi maius tibi conceditur, minus etiam in hoc casu concessum esse videtur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.] CAP. XXVIII. Negotiator de lucro decimam solvit, deductis expensis, quas facit de pecunia decimata; expensae vero, quae fiunt pro habendis fructibus, non deducuntur, et de fructibus solvitur decima, etiam non deductis expensis factis pro re restauranda. Idem Heliensi Episcopo. Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Explicari praeterea postulasti, utrum quis possit de molendinis et piscariis necessarias expensas deducere prius, quam solvat decimas ex eisdem, sicut est in negotiatione concessum. Ad quod sine praeiudicio melioris sententiae respondemus, quod, licet circa res acquisitas vel factas de pecunia decimata, quum ipsae venduntur, credamus deducendas expensas, et de residuo quasi de lucro decimas persolvendas, ut, si vendatur domus, ager, vinea, clibanus, molendinum, grex aut quaelibet merces, expensas tamen, quae fiunt pro fructibus percipiendis, ex illis, de quibus fructus proveniunt, non credimus deducendas, etiamsi fuerint decimatae, quoniam salva decima fructus efficiuntur eorum, qui faciunt ipsas expensas. Fructus autem ipsos alienari posse, non credimus, nisi cum onere decimarum. Nec pro restaurando detrimento quarumlibet rerum, ex quibus decimae persolvuntur, credimus deducendas expensas de proventibus decimandis, quia penes dominum res permanent restauratae, ut si pars aliqua moriatur armenti, deterioretur vinea, portio mercis depereat, vel totus clibanus destruatur. [Quaesivisti etc. cf. c. 8. de fide instr. II. 22. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.] CAP. XXIX.