Latin
3.1.1147 to 3.1.1153
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1147-1153
Not analysed yet
Qui praescribit decimam in aliena parochia, si ibi insurgunt novalia, ipsorum decimas non habebit. Idem. Quum contingat interdum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 28. de iurei. II. 24.]) Praeterea requisisti, quum aliqua praedia, de quibus ecclesiis aut personis ecclesiasticis decimae solvebantur, ad Cisterciensem ordinem donationis vel emptionis aut alio titulo devolvuntur, an iidem fratres de talibus praediis ipsis ecclesiis vel personis decimas solvere teneantur. Super quo tibi tale damus responsum, quod, quum praedictis fratribus a sede apostolica sit indultum, ut de laboribus suis, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas nulli prorsus persolvere teneantur, de praediis taliter acquisitis, ecclesiis vel personis ecclesiasticis decimas solvere non tenentur; dummodo propriis manibus eorum seu sumptibus excolantur . Quum autem in quibusdam parochiis ad quasdam ecclesias vel personas ecclesiasticas ab antiquo pertineat perceptio decimarum, et de novo fiant novalia in eisdem :quaeris a nobis, ad quem huiusmodi novalium decima incipiat pertinere. Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum perceptio decimarum ad parochiales ecclesias de iure communi pertineat, decimae quoque novalium, quae fiunt in parochiis earundem, ad ipsas procul dubio pertinere noscuntur, nisi ab his, qui alias percipiunt decimas, rationabilis causa ostendatur, per quam appareat, novalium ad eos decimas pertinere. [Dat. Later. XVI. Kal. Iun. A. III. 1210.] CAP. XXX. Decima omnium fructuum praedii debetur ei, qui decimas ibi praescripsit: sed ad aliud praedium praescriptio non extenditur. Idem Episcopo Belvacensi. Quum in tua dioecesi quaedam monasteria et conventuales ecclesiae in multis parochiis maiores decimas percipiant et minutas, [et ]de quibusdam fructibus, annuatim perceptis, n on fuerunt decimae persolutae �[quae tamen modo persolvuntur, ]quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, utrum decimae fructuum praedictorum ad parochiales ecclesias, quae nec maiores percipiunt nec minutas, an ad monasteria et illas [ecclesias ]conventuales, quae decimas alias percipiunt ab antiquo, debeant pertinere. Ad quod sic Respondemus, quod, si fructus praedicti de illa terra proveniunt, de qua monasteria vel conventuales ecclesiae aliquos percipiebant ratione decimarum proventus, eis proculdubio decimae fructuum debentur eorum, quum ipsis terra illa ab antiquo fuerit decimalis, et non debeat una eademque ecclesia diverso iure censeri; alioquin parochialibus ecclesiis exsolvantur, ad quas de iure communi spectat perceptio decimarum. [Sane quia contingit etc. cf. c. 27. de spons. IV. 1. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]