Latin
3.1.1327 to 3.1.1334
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1327-1334
Not analysed yet
CAP. XV. Maritus, factus monachus, a coniuge adulterata revocari non potest. Idem Rudinensi Episcopo. Constitutus in praesentia nostra H. Vitalis, lator praesentium ,sua nobis confessione monstravit, quod, quum esset in acolythatus ordine constitutus, quandam puellam R. nomine in facie ecclesiae duxit uxorem. Quam quum carnaliter cognovisset, orta discordia inter eum et amicos puellae, coram te habito diligenti tractatu ipsa fuit cuidam alii V. nomine copulata, et tu memoratum H. usque ad gradum sacerdotii ordinasti, et eidem ecclesiam concessisti . Quum autem eum sua conscientia remorderet, habitum ord inis Cisterciensis assumpsit; tandem [N. ]abbati suo omnia praedicta revelavit, qui eum commonuit diligenter, ut super hoc saluti animae suae provideret . Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictam mulierem, ut a dicto V. recedat, cui per adulterium est coniuncta, nec praedictum monachum impetat, quo minus regulare votum valeat adimplere, per censuram eccleslasticam sublato appellationis obstaculo cogere non omittas. CAP. XVI. Uxor non potest repetere maritum, de cuius licentia religionem intravit, si post ingressum non continuit, licet ad consentiendum seu ad dandam licentiam dolo fuit inducta. Idem Pictaviensi Episcopo et Abbati de Boribarden Pictaviensis dioecesis. Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius L. lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum olim intrandi monasterium propositum concepisset, pluribus sacerdotibus, militibus et aliis viris praesentibus, apud uxorem suam precibus institit, ut super ho c suum impertiretur assensum, eisdem presbyteris primitus exoratis, ne praefatae mulieri exponerent, quod et ipsam oporteret derelinquere saeculum, si viro suo daret licentiam ad monasterium convolandi. Quumque ipsum mulier, ne ab ea discederet, vice mutua precaretur, ipse asserens, quod, nisi ab ea posset super hoc obtinere licentiam, non solum ei se inutilem redderet, sed etiam toti mundo ,Ipsa demum tam ipsius quam multorum adstantium precibus fletibusque devicta, caput eius altari supposuit manu sua; qui, ea praesente tonsuratus, ibidem monasterium adiit et finito probationis tempore professionem fecit solenniter monachalem. Illa vero, in saeculo remanens, inhonestos amatores admisit, unde idem L. metuens, ne suae continentiae illius incontinentia imputetur, an in monasterio perseverare debeat, a nobis consilium postulavit . Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, praedictum L. in monasterio, quod intravit, absque inquietatione cuiusquam perseverare libere permittatis. Licet enim in hoc videatur non modicum deliquisse, quod captiose asseruit, quia, nisi sibi eadem mulier consentiret, tam sibi quam toti mundo se inutilem redderet, et quum presbyteros exoravit, ne praedictae mulieri exponerent, quod eandem relinquere saeculum oporteret, si forte licentiam daret viro; ex quo tamen eadem mulier caput viri altari sponte supposuit, et postmodum, sicut asseritur ,non continuit, super revocatione ipsius non est aliquatenus audienda; quum ipsius intentio, si eundem forte repeteret ,exceptione possit commissae fornicationis elidi, maxime quum, antequam fuerit fornicata, ipsum non duxerit repetendum. [Dat. Lat. III. Non. Apr. Ao. XII. 1209.]