Latin
3.1.1335 to 3.1.1342
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1335-1342
Not analysed yet
CAP. XVII. Uxor maritum professum repetere potest, non obstante licentia profitendi ab ea metu extorta. Idem. Accedens ad praesentiam nostram I. mulier lacrimabiliter proposuit coram nobis ,quod, quum V. vir eius Eliensis dioecesis eam sibi legitime matrimonio copulasset, et per viginti fere annorum spatium eidem cohabitans, prolem suscepisset ex ea ,volens tandem idem vir habitum assumere monachalem, postulabat humiliter ab eadem, ut tam pio proposito faveret ipsius; quae propter multa verbera et alia molestationum gravamina, quae dictus vir inferebat eidem, se ipsam asserens dimissurum, annuit votis eius. Quumque idem vir in domo de Vader Cisterciensis ordinis religionis habitum assumpsisset, mulier ipsa in domo monialium, nullo ibi habitu religionis assumpto vel voto conversionis emisso, permansit ibidem, cui pro labore manuum suarum eaedem moniales vitae necessaria ministrabant . Processu vero temporis, quum idem vir ad saeculum rediens religionis habitum reliquisset, eadem mulier se insta nter ab ipso petiit reassumi, ipse illam recipere penitus contradicens, praeter verbera, quibus saepius affecit eandem, sibi plurima convitia et graves iniurias irrogavit . Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, et dicta mulier illius aetatis exsistit, ut de lapsu carnis illius merito valeat dubitari ,dictum virum, ut eam recipiat, eique affectum exhibeat coniugalem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Apr. 1205.] CAP. XVIII. Uxor professi, quae dedit viro licentiam profitendi, non compellitur ingredi religionem, si continens est, et non suspecta. Innocentius III. Episcopo, Decano et Thesaurario Linconiensibus. Significavit nobis A. mulier, quod, quum ipsa F. militi viro suo coram decano S. Quiriaci Pruvinensis ,vices bonae memoriae P. archiepiscopi Senonensis in hac parte fungente, licentiam concesserit religionem intrandi, continentiae tamen voto eidem iniuncto, et recepta fide ab ipsa, quod perpetuo contineret, idem decanus post factam professionem a viro praedicto in monasterio, in quo habitum assumpserat monachalem, asseruit, ipsam debere religionem intrare, quanquam id primo non expressisset eidem, et hoc expresso ipsa illi licentiam non ded isset, ac eam ad hoc per venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Senonensem fecit pluries commoneri, propter quod eadem de consensu dicti archiepiscopi nostrum super hoc consilium imploravit . Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, et est talis aetatis, de qua suspicio haberi non possit, ipsam votum continentiae observantem intrare monasterium compelli non permittatis invitam.