Latin
3.1.141 to 3.1.157
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.141-157
Not analysed yet
CAP. X. Si clericus in minoribus militet, non est cogendus deferre tonsuram vel habitum clericalem. Idem. Ut consultationi tuae breviter satisfiat, respondemus, quod R. miles tuae dioecesis, qui, sicut tibi humiliter est confessus ,olim, quum in minori esset constitutus aetate, quum modicum sciret legere vel cantare ,tonsuram tantum et coronam clericalem assumpsit, quam gestare inter milites et laicos erubescit ,non est cogendus deferre habitum clericalem. TITULUS IV. DE CLERICIS NON RESIDENTIBUS IN ECCLESIA VEL PRAEBENDA. CAP. I. Episcopo non licet sine licentia Papae transire ad alium episcopatum, ipsum acceptando; alias privatur habito et ambito. Hoc intendit cum glossa. Ex concilio Sardicensi. Non liceat episcopo de c ivitate sua transire ad aliam [civitatem ]. Manifesta est enim causa, pro qua facere hoc attentat, quum nullus in hac re sit inventus episcopus, qui ad minore m de maiori civitate transiret. CAP. II. Deponitur cardinalis, qui in suo titulo non residet. H. d. et est iste textus multum notabilis. Leo III. Ex gestis (Et infra: )In synodo Anastasius presbyter cardinalis tituli beati Marcelli ab omnibus canonice est depositus eo, quod parochiam suam per annos quinque contra canonum instituta deseruit, et in alienis usque hodie demoratur. CAP. III. Uni plures dignitates vel ecclesiae conferri non debent, et ecclesia est conferenda illi, qui residere et regnare valeat per se ipsum; alias perdit ecclesiam, et donans conferendi potestate privatur. Ex concilio Lateranensi. Quia nonnulli, modum avaritiae non ponentes, dignitates diversas ecclesiasticas et plures ecclesias parochiales contra sacrorum canonu m instituta nituntur accipere [ita ],ut, quum unum officium vix implere sufficiant, stip endia sibi vendicent plurimorum :ne id de cetero fiat, districtius inhibemus. Quum igitur ecclesia vel ecclesiasticum ministerium committi debuerit, talis ad hoc persona quaeratur, quae residere in loco et curam eius per se ipsam valeat exercere. Quod si aliter actum fuerit, et qui receperit quod contra sacros canones accepit amittat, et qui dederit largiendi potestate privetur.