Latin
3.1.129 to 3.1.140
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.129-140
Not analysed yet
CAP. VII. Clericus coniugatus non beneficiatus non cogitur deferre tonsuram. Idem Episcopo Pictaviensi. Ioannes filius A. nobis conquerendo monstravit, quod tu eum, quanquam iam dudum uxorem legitimam duxerit, et f i lios et filias susceperit ex eadem ,pro eo, quod prius in acolythum fuerat ordinatus, compellere niteris, ut tonsuram deferat clericalem, ex qua inter ipsum et uxorem suam posset scandalum generari, quum de consuetudine terrae tuae clerici uxorati non cogantur inviti portare tonsuram. Quoniam igitur virum oportet, quomodo uxori placeat, cogitare, et idem etiam tonsuratus non potest privilegio clericali gaudere, praesentium auctoritate mandamus, quatenus ipsum super tonsuratione huiusmodi de cetero non molestes, dummodo nullum percipiat beneficium ecclesiasticum, cuius ratione teneatur clericalem deferre tonsuram, quia, quum eum oporteat saecularibus negotiis immisceri, tonsura ipsius saecularia exercentis videretur profecto in ministerii nostri vituperium redundare. CAP. VIII. Uxorati non admittuntur ad ecclesiasticas dignitates, et coguntur dimittere quas habent. Idem. Quum decorem (Et infra: [cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.]) Eos, qui sunt publice uxorati, non admittatis de cetero ad ecclesiasticas dignitates, dimissis ab eis, quas non possunt sine pravo exemplo et gravi scandalo retinere. Filiis quoque etc. (cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.] CAP. IX. Clerici coniugati in rebus suis non gaudent privilegio clericali. Honorius III. H. quondam Reginae Anglorum. Ex parte tua fuit propositum coram nobis ,quod nonnulli literati terrae tuae, habitu et tonsura clericali rel ictis, publice ducunt uxores, de his, quae huius mundi sunt solliciti, et quomodo uxoribus placeant, exsistentes, qui, licet negotiationibus et aliis saecularibus insistant negotiis ,ut tamen consuetis iustitiis et debitis obsequiis te defraudent, tonsuram resumunt abiectam, qua ipsius praetextu ab huiusmodi ut clerici excusentur, quanquam non militent Domino, sed potius mundo, ut ceteri uxorati . Quidam etiam accepta prima tonsura similiter contrahunt, et eandem tonsuram deferunt, ut eodem praetextu e xcusari valeant a praedictis, et venerabilis frater episcopus et dilecti filii decanus, archidiaconus et capitulum Cenomanenses ipsos tanquam clericos in subtractione servitiorum tuorum fovere nituntur in tuum praeiudicium et gravamen . Quum igitur reddenda sint quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, et publice uxorati viri ecclesiastici non exsistant, dum se sic saecularibus negotiis implicant ,aequanimiter duximus tolerandum, si a talibus iustitias debitas velut ab aliis uxoratis exigas et servitia consueta, et recipias ab eisdem quum tonsura quam non obtentu religionis sed in fraudem subtrahendi servitia resumpsisse vel accepisse videntur in his sibi non debeat patrocinium impertiri .