Latin
3.1.1517 to 3.1.1524
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1517-1524
Not analysed yet
CAP. VI. Comparans vel emens ius patronatus, eo spoliari debet. Vel sic: Qui emit ius patronatus, ut possit praesentare filium vel nepotem, seu quem vult, eo privari debet. H. d. et utraque lectio potest sustentari. Idem Exoniensi Episcopo. Quia clerici quidam vestrae iurisdictionis advocatias ecclesiarum, sicut accepimus ,comparant, vel quocunque modo possunt acquirunt, ut postmodum eorum filii vel nepotes ad easdem ecclesias praesententur, nos, tam pravam consuetudinem penitus eradicare volentes, nihilominus praesentium vobis auctoritate mandamus atque praecipimus, ut id arctius inhibere procures, eosdem advocationibus taliter acquisitis appellatione postposita spoliando. CAP. VII. Ius patronatus, consistens in aliqua universitate temporalium, transit cum ipsa universitate, etiamsi universitas transeat tantum quoad utile dominium; nisi ius patronatus specifice sit exceptum. H. d. et est notabilis casus, et quotidie allegatur. Idem Herfordensi Episcopo et Abbati de Forde. Ex literis I. Salabriensis episcopi accepimus, quod defuncta persona ecclesiae de Laton. G. miles, qui villam, in qua ecclesia sita est, a monasterio de Vinton. ad firmam tenebat, ad eandem vacantem G. clericum praedicto episcopo praesentavit. Postmodum abbatissa praedicti monasterii, ad episcopum veniens ,alium praesentavit eidem ad ecclesiam supra scriptam, quo nolente praesentatum ab ea recipere, apud Cantuariensem archiepiscopum gravem de e piscopo deposuit quaestionem. Archiepiscopus, quia visum sibi erat, quod factum militis super praesentatione praefata nullius esset momenti, praedicto episcopo in virtute obedientiae iniunxit, quod personam illam reciperet et in possessionem induceret, quam abbatissa sibi decreverat praesentandam. (Et infra: )Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praefato militi praescripta villa fuerit non excepto iure patronatus ad firmam concessa, vel, antequam de iure patronatus inter abbatissam et militem controversia esset suborta, praefatus G. de Leicestria in praescripta ecclesia per episcopum ad praesentationem militis institutus fuisset, ei, dummodo alias sit idoneus, adiudicetis ipsam ecclesiam ita, quod, si abbatissa obtineat adversus militem, illi de temporalibus debeat respondere.