Latin
3.1.1525 to 3.1.1532
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1525-1532
Not analysed yet
CAP. VIII. Si laicus clerico vel religioso loco concedit ecclesiam sine consensu episcopi, non obstante tali concessione, quae non valet, ad ipsam ecclesiam, quum vacaverit, poterit praesentare, et eam alteri ecclesiae de consensu episcopi concedere. H. d. cum cap. Quum laici, et cap. Suggestum, infra eod. Idem Vintoniensi Episcopo. Illud [vero ]praetereundum non duximus, super quo te intelleximus dubitare ,quod, si aliquis laicus episcopo inconsulto ecclesiam non vacantem concedit alicui religiosae domui, et postea, quum vacaverit, ad praesentationem eiusdem laici aliquis clericus ibi fuerit per dioecesanum episcopum institutus, prior concessio secundam institutionem, quo minus habeatur rata et firma, non potest nec debet aliquatenus impedire, quum illa concessio de iure nullius possit esse momenti, tum quia de re non vacante facta est, tum quia laicus sine auctoritate episcopi nemini potest ecclesias dare, licet religioso loco ius patronatus conferendi liberam habeat facultatem. Si vero ius patronatus vacante ecclesia religioso loco contulerit, et aliquis postea sine praesentatione fratrum eiusdem loci fuerit in ipsa ecclesia institutus, eius secundum rigorem iuris est institutio irritanda. CAP. IX. Instituti in ecclesiis patronatis per novos patronos mutari non possunt, nec vicissitudines ecclesiarum per eos fieri. Idem eidem. Querimonia, prioris et fratrum de Lauth nobis literis destinata audivimus, quod R. quondam Herfordensis comes ius, quod idem prior et fratres in ecclesia de Wic. ex donatione H. de Laci fundatoris ecclesiae suae, et ipsius R. soceri habere debebant, bonae memoriae I. quondam Wigorniensi episcopo recognovit. Unde episcopus postea iam dictos priorem et fratres nullo reclamante aut contradicente exinde investivit, quam illi deinde quiete et pacifice possederunt. Demum quum inter comitem praefatum et C. uxorem suam, in cuius patrimonio ecclesia illa consistit, divortium per ecclesiasticum iudicium celebratum fuisset, eadem C. W. Pictaviensi nupsit, qui ecclesiae praescriptae fructus memorato priori et fratribus subtraxit omnino, et eos in usus R. sacerdotis eiusdem loci sine episcopali auctoritate convertit. Quumque postmodum, W. de medio sublato, praefata C. tertio viro W. scilicet de Mediran, esset matrimonio copulata, idem W. in ea, qua et W. ,temeritate persistens, iam dictum R. in ecclesia praetaxata contra priorem supra dictum manutenere et fovere incepit, dicens, quod praenominatus episcopus I. [fecit ]super ecclesia, quae de uxoris suae advocatione exsistit, dum erat in potestate illius viri, a quo postmodum separata fuisse dignoscitur, nullam debere firmitatem habere, praesertim quum patrimonium uxoris suae, sicut asserit, integre sibi restitutum non esset, nisi de ecclesia illa suam posset adimplere voluntatem. Unde, quoniam Absurdum videtur omnino, et ab ecclesia Dei penitus eliminandum ,ut ad singulas patronorum secundum humanam conditionem mutationes ecclesiarum ordinationes mutentur, nec quod a suprascripto H. taliter factum fuit alicui successorum licuit revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et studiose inquiras, et si ita inveneris esse, prout superius est narratum saepe dictis priori et fratribus, ecclesiam praelibatam omni occasione et appellatione cessante restituas et in pace facias possidere . Et vicissitudines etiam huiusmodi ecclesiarum ab advocatis vel aliis praesumantur sed earum praesumptores usque ad dignam satisfactionem dilatione sublata, vinculo excommunicationis percellas .