Latin
3.1.189 to 3.1.200
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.189-200
Not analysed yet
CAP. XII. Privilegiatus ut absens in studio fructus praebendae recipiat. Exsistens in villa vel castello, ubi nullum est vel minus competens studium, privilegio non utitur. Idem Altissiodorensi Episcopo. Tuae frate rnitatis discretio postulavit (Et infra: )Quaesivisti praeterea, ut, quum interdum canonici, quibus studiorum gratia est indultum, ut in absentia sua fructus percipiant praebendarum suarum, accepta licentia se ad villas transferunt vel castella in quibus nullum est vel minus competens studiorum exercitium, utrum praebendarum suarum fructus sint talibus conferendi. Ad quod breviter respondemus, eis, qui huiusmodi fraudem committunt, quum fraus et dolus nemini debeat patrocinium impertiri, praefatam indul gentiam competere non debere. [Ceterum etc. (cf. c. 15. de usur. V. 19.) Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. Ao. X. 1207.] CAP. XIII. Qui iuravit in ecclesia residere, pro servitiis ecclesiae licite se absentat. Honorius III. Praeposito de Valeriis. Ex parte tua fuit propositum coram nobis ,quod tempore, quo recepisti praeposituram de Valeriis, praestitisti de fa cienda residentia iuramentum, quae ligia nuncupatur, in ecclesia S. Martini Turonensis, in qua praeposituram eandem obtines, praestito insuper iuramento promittens, quod homines et iura ipsius praepositurae manuteneas et defendas. Quum autem prosequendo praepositurae iura residere interdum in ecclesia memorata non possis, de iuramento super ipsa residentia praestito metuens, provideri tibi super hoc a nobis humiliter postulasti. Nos vero Postulationi tuae taliter respondemus, quod, si te non absentando in fraudem praepositurae tuae iura fideliter prosequeris, quum ex hoc censeri debeas residens, periurium non incurris. CAP. XIV. Familiaris Papae, non obstante constitutione contraria, praebendae suae fructus percipit in absentia. Idem Capitulo Metensi. Quum d ilectus filius magister Otto, scriptor noster, canonicus ecclesiae vestrae, grata nobis iugiter impendat obsequia, et non minus, si sit absens, quam praesens, eidem ecclesiae utilis habeatur, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, non obstante constitutione, quae contra absentes canonicos inter vos dicitur emanasse, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram annuatim fructus praebendae suae integraliter assignetis eidem in nostro servitio commoranti, satisfacientes sibi congrue de subtractis ,quum familiares nostri, qui circa nos se obsequiales exhibent universis, minori non debeant praerogativa gaudere, quam vestrum singuli, quorum negotia per ipsos saepius promoventur.