Latin
3.1.201 to 3.1.208
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.201-208
Not analysed yet
CAP. XV. Duo canonici absentes cum episcopo, seu in eius servitio, fructus praebendarum suarum percipiunt in absentia, constitutione ecclesiae contraria non obstante. Idem Meldensi Episcopo. Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod, quum in Meldensi ecclesia quaedam sit constitutio inita ,vallata iuramento et auctoritate sedis apostolicae confirmata, ut videlicet eius canonici, qui per sex menses non resident in eadem, suarum priventur fructibus praebendarum, illis duntaxat exceptis, quos infirmitas proprii corporis excusaret, sive in apostolicae sedis s ervitio contingeret detineri, quosque peregrinationis labor, aut studia traherent literarum, decanus et quidam alii canonici Meldenses occasione constitutionis huiusmodi canonicos in tuo servitio commorantes praebendarum suarum privare fructibus moliuntur. Unde, quum tibi plurimum expediat aliquos canonicorum ipsorum in tuo servitio retinere, nobis humiliter supplicasti, ut super hoc necessitati tuae apostolicae dignaremur provisionis moderamine providere. Volentes igitur sic constitutionem moderari praedictam, ut dicta ecclesia fructum sentiat ex eadem, et tu per eius abusum dispendium non incurras, praesentium auctoritate ,Decernimus, ut duo ex canonicis ecclesiae memoratae, in tuo servitio exsistentes, suarum fructus integre percipiant praebendarum, quum absentes dici non debeant, sed praesentes, qui tecum pro tuo et ipsius ecclesiae servitio commorantur. CAP. XVI. Si ecclesia patitur ministrorum defectum, privilegiati super absentia per subtractionem proventuum redire coguntur. H. d. et est bonus textus, et potest multum practicari. Gregorius IX. Patriarchae Antiochiae apostolicae sedis Legato. Quum ad hoc sint ecc lesiastica beneficia deputata (Et infra: )Sane nobis innotuit, quod ecclesia Antiochena multis ex servitoribus eius absentibus est fere destituta ministris. Unde mandamus, quatenus, non obstantibus apostolicis indulgentiis et praedecessorum tuorum licentia, absentes canonicos et assisios revoces ad residendum in ecclesia supra dicta, et si non venerint, tu de ipsorum beneficiis, dum absentes fuerint, ipsi ecclesiae facias congrue deserviri, in utilitatem eiusdem quod ex praefatis beneficiis superfuerit convertendo.