Latin
3.1.234 to 3.1.241
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.234-241
Not analysed yet
CAP. VI. Ad mandatum Papae non tenetur quis providere illi, qui beneficium in literis tacuit, vel cui sine scandalo provideri non potest. H. d. et in ultimo est iste textus semper menti tenendus. Idem. Quum teneamur ex debito suscepti regiminis provisioni clericorum intendere, tibi et aliis ecclesiarum praelatis pro eis scripta nostra dirigimus, et interdum etiam super illorum provisione, qui aliud sufficiens beneficium habere noscuntur. Verum quia aliquando ignoramus, eos habere aliud beneficium, pro quibus tibi et aliis ecclesiarum praelatis scribimus ,Si preces et mandatum nostrum pro alicuius provisione receperis vel aliquando recipies ,qui aliud beneficium habeat, de quo valeat commode sustentari, nisi forte in literis ipsis de hoc mentio habeatur, aut si non potest ei sine scandalo provideri, aequanimiter sustinemus, si pro eo preces et mandatum n ostrum non duxeris exsequendum. CAP. VII. Habens plures ecclesias alteram eligere et alteram dimittere compellitur. Idem. Referente I. presbytero latore praesentium ,accepimus, quod, quum, duas haberet ecclesias, archidiaconus tuus ipsum altera illarum spoliavit, et cuidam presbytero G. nomine assignavit eandem, praedictus autem I. ,sentiens se in hac parte, gravari, ad metropolitanum, videlicet Remensem archiepiscopum appellavit. Quumque idem I. de mandato eiusdem archiepiscopi in praedicta ecclesia restitutus fuisset, memoratus G. ad nostram audientiam appellavit. Postea v ero praefatus archidiaconus eundem I. eo, quod ad praesentiam suam vocatus, ut alteram de praedictis ecclesiis praenominato G. concederet ,venire contempsit, vinculo excommunicationis adstrinxit. Nos autem ipsum a sententia, qua tenebatur, facientes absolvi, eundem ad te duximus remittendum. Quocirca tibi mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam tuam convocatis ,praescripto I. de praedictis ecclesiis una, quam voluerit, cum pertinentiis suis relicta, alteram praefato G. ,si ecclesiam non habet, non differas assignare; alioquin ipsam alteri personae idoneae beneficio ecclesiastico carenti incunctanter assignes.