Latin
3.1.35 to 3.1.41
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.35-41
Not analysed yet
CAP. X. Ecclesiastici iudices et delegati gratis iudicare debent, nec exigere possunt decimam vel aliam quotam litis, etiamsi hoc habeat consuetudo. Innocentius III. Quum ab omni specie mali p raecipiat Apostolus abstinere nos, qui, licet indigni, constituti sumus a Deo super gentes et regna, ut iuxta verbum propheticum evellamus et destruamus, aedificemus et plantemus, summopere debemus satagere, quatenus evellamus vitia et plantemus virtutes, destruamus iniqua et aedificemus honesta, sicque nostra sollicitudine mediante prava transeant in directa, et aspera convertantur in plana. Licet autem huius nostrae sollicitudinis labor generaliter debeat ad omnes extendi, quia sapientibus sumus et insipientibus debitoses: specialiter tamen ad clericos, qui dormire debent a citiis, ut sint pennae columbae deargentatae, ne quid appareat in illis, quod obfuscet candorem ecclesiasticae puritatis . Sane ad audientiam apostolatus nostri multorum assertione pervenit, quod, quum ex delegatione nostra causas suscipitis pertractandas, more saecularium super decima litis vel parte alia, pro diversa terrarum consuetudine praeter expensas victualium cum litigantibus, receptis pignoribus, pro salario convenitis, quae postmodum usque ad solutionem pecuniae nolentibus etiam partibus contenditis detinere . Nos attendentes, quod ad hoc vobis et aliis clericis sint ecclesiastici reditus deputati, ut ex i psis honeste vivere debeatis. (Et infra: )Ide oque mandamus atque praecipimus ,quatenus ab huiusmodi exactionibus de cetero abstinentes vigorem iudiciarium gratis studeatis litigantibus impertiri, non obstante, quod in fraudem a quibusdam proponitur quod, id exigatur nomine assessorum, quum nec iustum iudicium iudici vendere liceat, et venales sententiae ab ipsis etiam saec ularibus legibus reprobentur. [Dat. Tuderti V. Non. Oct. 1198.] CAP. XI. Ad evitandum scandalum possunt religiosi diversi habitus, missi ad praedicandum de novo conversis, se in unum superiorem habitum et propositum conformare. Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus.