Latin
3.1.42 to 3.1.43
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.42-43
Not analysed yet
Deus, qui ecclesiam suam nova semper prole foecundat, volens moderna tempora conformare prioribus, et fidem catholicam propagare, praedecessoribus vestris et vobis post eos pium inspiravit affectum, ut Liconiensem ingressi provinciam paganis evangelizaretis nomen Domini nostri Iesu Christi, eorum sequentes exemplum, quibus in ev angelio legimus esse dictum:" Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti," et de quibus evangelicus sermo subiungit: "Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. "Attendens enim evangelicus ille paterfamilias, quod messis est multa, operarii autem pauci, adhuc mittit operarios in messem suam, et in hac quasi undecima hora vineae suae novos deputat vinitores, quorum laborem pari cum primis denario recompenset. Unde quum evangelizandi officium eo assumpseritis inspirante, qui facit utraque unum, oportet vos in unitatis et caritatis spiritu ambulare, illorum sequen tes exemplum, de quibus legitur: "Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Ne igitur, si dispar in vobis observantia fuerit et dissimilis habitus, apud eos, quibus unum evangelium praedicatis, scandalum suscitetur, priusque dividatur populus ille novus in partes quam in unam ecclesiam congregetur, quum paratus sit adhuc inimicus homo messi dominicae superseminare zizania, discretionem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, eo non obstante, quod inter vos monachi sunt, et canonici regulares, vel alii etiam regularem vitam sub alia districtione professi, omnes pariter in unum regulare propositum et honestum habitum, quantum ad hoc spectat officium, conformetis, ne nova ecclesiae Livoniensis plantatio piae memoriae praedecessoris tui, frater episcope, sanguine rubricata vel leve in vobis scandalum patiatur, per quos radicanda est in fide catholica et fovenda. [Quia vero (cf. c. 9. de divort. IV. 19.) Dat. Later. XIII. Kal. Mai. 1201.] CAP. XII.