Latin
3.1.364 to 3.1.375
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.364-375
Not analysed yet
Idem. Quum olim priori sanctae M. dederimus in mandatis, ut G. diacono in aliqua ecclesia civitatis vel dioecesis Lucanae auctoritate apostolica provideret, idem praefatum G. ecclesiae sancti Petri de Vico rectorem auctoritate huiusmodi nisus est designare, in qua rector ab eiusdem ecclesiae clericis eligi consuevit, excommunicationis sententiam nihilominus proferens in rebelles. Quum igitur mandatum huiusmodi se ad talia non extendat, nec ad rectoriam vel dignitatem nostra feratur intentio, quum pro simplic i beneficio iussio nostra manat :mandamus, quatenus tam institutionem huiusmodi quam excommunicationis sententiam propter hoc latam denuncies non tenere. TITULUS VI. DE CLERICO AEGROTANTE VEL DEBILITATO. CAP. I. Clericus infirmus integre percipit fructus beneficii sui. Gregorius Candido Episcopo Urbevetano. Quum percussio corporalis, �[utrum pro purgatione an pro vindicta contingat, Dei in hoc iudicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae, ]quod absit, offensa respiciat. Et quia praesentium lator Calumniosus pro hac percussione, quam sustinet, consueta sibi commoda ab ecclesia vestra asserit negari, idcirco Fraternitatem tuam praesentibus hortamur epistolis ,quatenus latorem praesentium ad percipienda beneficia ,quae consueta sunt ab ecclesia tua, aegritudo sua non debeat impedire; quia, si alii eius essent exemplo deterriti, forte non posset qui militaret ecclesiae inveniri, sed secundum loci eius ordinem quaecunque ei, si sanus esset, poterant ministrari, de ipsa exiguitate, quae ecclesiae potest accedere, fraternitas tua divini contemplatione iudicii praebeat aegrotanti, [quatenus etc. ]CAP. II. Presbyter, cui medietas palmae cum duobus digitis est abscissa, missam non celebrat, sed ceteris sacerdotalibus fungi potest. Eugenius Papa. Presbyterum, cuius duos digitos cum medietate palmae a praedone abscissos esse significasti, missam non permittimus celebrare, quia nec secure propter debilitatem, nec sine scandalo propter deformitatem membri hoc fieri posse confidimus. Ipsum autem ceteris officiis sacerdotal ibus fungi minime prohibemus. [Praeterea etc. (cf. c. 1. de apostat. V. 9.)] CAP. III.