Latin
3.1.376 to 3.1.387
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.376-387
Not analysed yet
Si rector ecclesia sit leprosus, dandus est ei coadiutor. Lucius III. De rectoribos ecclesiarum leprae macula usque adeo infectis, quod altari servire non possunt, nec sine magno scandalo eorum, qui sani sunt, ecclesias ingredi, hoc volumus te tenere, quod eis dandus est coadiutor, qui curam habeat animarum, et de facultatibus ecclesiae ad sustentationem suam congruam recipiat portionem. CAP. IV. Si rector ecclesiae sit leprosus, ab administrationis officio removetur; sed de bonis ecclesiae sustentatur. Clemens III. Tua nos duxi t fraternitas consulendos: (Et infra: [cf. c. 19. de sent. exc. V. 39.]) De sacerdote vero ,qui divino iudicio leprae morbo repercussus in parochiali ecclesia praelationis officio fungitur, dicimus, quod pro scandalo et abominatione populi ab administrationis debet officio removeri, ita quidem ,quod iuxta facultates ecclesiae sibi necessaria, quamdiu vixerit, ministrentur. CAP. V. Episcopo, qui propter morbum incurabilem pastorale officium exercere non potest, dandus est coadiutor. Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo. Ex parte fuit propositum coram nobis ,quod, quum venerabilis frater noster Aurasiensis episcopus gravi et incurabili morbo fere iam per quadriennium labotaverit ita, quod pastorale officium non potuit, nec potest ullatenus exercere, nobilis vir de Baucio princeps terrae illius, consules ac cives civitatis eiusdem a te postulant incessanter, ut tam ipsis quam Aurasicensi ecclesiae ,quum sis metropolitanus eorum, studeas providere. Verum quum tu ipsum ad cessionem compellere non possis, nec debeas ullo modo, nec afflictio afflictio sit addenda, immo potius sit ipsius miseriae miserendum, eo, quod idem vir bonus exstiterit et honestus ,et ecclesiam salubri ter sibi commissam gubernaverit, quid super his agere debeas, sedem duxisti apostolicam consulendam . Nos igitur volentes tam praefato episcopo quam ecclesiae suae salubriter providere, fraternitati tuae taliter respondemus et per apostolica scripta mandamus, quatenus illi coadiutorem associes virum providum et honestum, per quem tam episcopo quam populo sibi commisso utiliter consulatur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Non. Dec. Pont. nostr. Ao. VII. 1204.] CAP. VI.