Latin
3.1.591 to 3.1.599
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.591-599
Not analysed yet
Coelestinus III. Ravennatensi Archiepiscopo. Ut super aliqua repositae quaestionis dubietas apostolicae sedis providentia enodetur, Romana ecclesia, cui licet immeriti praesidemus, singulorum consultationibus consuevit respondere . Sane quaesivisti a nobis, si possessiones sive reditus regalium decimationum, et aliunde ex certis locis provenientes, quos praedecessor tuus bonae memoriae ,quousque diem clausit extremum, ad manus suas tenuit, et in proprium usum excepit vel expendit, nec aliis infeudavit, de mensa sua sint archiepiscopi intelligendi, et de eis, quum ex sacramento fidelitatis tenearis apostolicae sedi nihil alienare, contractus alienationis cuiuslibet possit intervenire. Tuae ergo inquisitioni praesenti pagina taliter respondemus, quod, sive intelligantur de mensa sive non, ut non alienentur, consultius existimamus. Possessiones vero, quae ecclesiae tuae minus sunt utiles, pro aliis utilioribus de fratrum tuorum et sanioris partis capituli consilio et assensu alienandi seu commutandi liberam concedimus facultatem. [Quaesivisti etc. (cf. c. 1. de usu et auct. pall. I. 8.) Dat. Lat. Ao. III. 1193.] CAP. IX. Canonicus praedium ecclesiae perpetuo locare non potest. Idem Exonensi episcopo. Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod quidam de canonicis Exonensis ecclesiae, quaedam praedia eiusdem ecclesiae ,inconsultis aliis fratribus, in damnum eius et detrimentum eorum, accepta inde pecunia ,in perpetuum locaverunt. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, locationes illas legitime revocare procures, ita quidem ,quod, si eadem praedia non aliter revocari potuerint, eos, quos noveris harum locationum auctores, ad susceptam inde pecuniam conductoribus refundendam appellatione remota compellas, ne, si huiusmodi locationes in sua contigerit stabilitate persistere, inde gravis eidem ecclesiae incommoditas possit provenire . CAP. X. Possesiones, quae sunt de mensa, non possunt alienari. Et ecclesiae consuetae regi per regulares saecularibus clericis conferri non debent. H. d. Ioann. de Imola. Innocentius III. Archiepiscopo Montis regalis.