Latin
3.1.600 to 3.1.605
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.600-605
Not analysed yet
Possessiones ad mensam tuam vel capituli pertinentes, alienare non debes, aut ecclesias, in quibus monachi ministrare consueverunt, clericis vel laicis assignare personis. Ideoque fraternitati tuae auctoritate praesentium inhibemus, ne possessiones, casalia vel ecclesias, quae non consueverunt in beneficium assignari, alicui petenti concedas, immo potius ecclesiam S. Clementis de Messana, quam Gerardo Teutonico et s. sepulchri ecclesiam similiter de Messana, quam Falconi canonico, et beneficium quod Thomae filio I. Ferrarii in grave praeiudicium ecclesiae tuae diceris contulisse, ad priores usus non differas, appellatione postposita, revocare . [Dat. Romae ap. S. Petr. XI. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.] CAP. XI. Restituitur ecclesia contra alienationem, per quam enormiter fuit laesa. H. d. secundum lecturam veriorem. Idem Episcopo Mauriensi et Praeposito Ulconensi. Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, quum Tusiense monasterium depressum esset onere maximo debitorum, dilecti filii abbas et conventus eiusdem villam quandam necessitate coacti B. laico concesserunt in feudum, tali conditione apposita, quod idem laicus LXXX. Iibras persolveret, pro quibus eadem villa exstiterat obligata, quod idem non dist ulit effectui mancipare. Unde quia praedictum monasterium est, sicut dicunt, enormiter in hoc laesum eo, quod de reditibus villae praedictae conventus diebus singulis unum ferculum, et in festis duodecim lectionum pisces vel aliud aequivalens percipere consuevit, nobis humiliter supplicarunt, ut feudum praedictum faceremus ad utilitatem monasterii revocari, praesertim quum idem laicus primo anno de ipsius proventibus ultra summam perceperit praetaxatam, et per multos postmodum annos sum pserit eius fructus. Quocirca nos, sic volentes gravaminibus praefati monasterii providere, quod alii non videamur iniuriam irrogare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate ,si praedictum monasterium propter hoc inveneritis enorme dispendium incurrisse, saepe dictum laicum, ut pecunia, quam pro exoneratione praedicti feudi, seu etiam pro utilitate ipsius monasterii expendisse noscitur, ab eisdem abbate et conventu recepta, quum sibi fructus percepti hactenus sufficere debeant pro labore, praefatum feudum eidem monasterio dimittat liberum et quietum, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellat ione postposita, compellatis. [Nullis etc. Dat. Lat. IV. Kal. April. Ao. IX. 1206.] CAP. XII.