Latin
3.1.632 to 3.1.648
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.632-648
Not analysed yet
CAP. II. Dicit, ad quid tenetur depositarius, et quomodo repetatur depositum. Gregorius IX. Bona fides abesse praesumitur, si, rebus tuis salvis exsistentibus, depositas amisisti. De culpa quoque teneris, si te ipsum deposito obtulisti, vel si aliquid pro custodia recepisses. Pacto vero, culpa vel mora praecedentibus, casus etiam fortuitus imputatur. Sane depositori licuit pro voluntate sua depositum revocare, contra quod compenpensationi vel deductioni locus non fuit, ut contractus, qui ex bona fide oritur, ad perfidiam minime referatur, licet compensatio admittatur in aliis, si causa, ex qua postulatur, sit liquida ita, quod facilem exitum credatur habere. TITULUS XVII. DE EMPTIONE ET VENDITIONE. CAP. I. Cogit episcopus, ne carius vendatur transeuntibus, quam in mercato venderetur. Ex concilio apud Valentias. Placuit [nobis et nostris fidelibus, ]ut presbyteri plebes suas admoneant, ut et ipsi hospitales sint, [ut nulli iter facienti mansionem denegent ]et, [ut omnis occasio rapinae tollatur, ]non carius vendant transeuntibus, quam in mercato vendere possunt, alioquin ad presbyterum transeuntes hoc referant, ut illius iussu cum humanitate sibi vendant. CAP. II. Fraudans mensuras et pondera triginta diebus in pane et aqua poenitere debet. Ex concilio Maguntino. Ut men surae et pondera iusta fiant, sicut in divinis legibus sancitum est, et in capitulari dominico continetur, et iste sacer conventus statuit, sic omnibus nobis observare placet. Et Si quis iustas mensuras et iusta pondera causa lucri mutare praesumpserit, XXX. dies in pane et aqua poeniteat. CAP. III. Tenet venditio, licet venditor sit deceptus ultra dimidiam iusti pretii; potest tamen venditor agere, ut restituatur res vel iustum pretium suppleatur, et, si alterum praecise petit, succumbit. Alexander III. Attrebatensi Episcopo. Quum dilecti filii nostri Belvacenses canonici contra religiosos viros abbatem et fratres Cariloci proponerent querimoniam, quod silvam, quae Nigra vallis dicitur, a quibusdam eorum ignorante capitulo pro X. libris, XL. marchas tunc valentem, comparassent, post multas commissiones tandem causam ipsam venerabili fratri nostro Morinensi episcopo et dilecto filio decano Remensi sub certa forma commisimus terminandam, adiicientes in literis ,quod, si uterque eiusdem causae cognitioni interesse nequiret, alter adhibitis sibi viris prudentibus et honestis in eodem negotio procedere non differr et. Quum itaque decanus partes ad suam propter hoc praesentiam convocasset, abbas et monachi non ad agendum vel respondendum, sed ad quaerendum dilationes nuncios destinarunt, asserentes, quod ad nos miserant et ad audientiam nostram appellaverant. Verum quia in literis appellatio remota fuerat, Tandem decanus in illius causae cognitione processit. Et quum ei per testes canonicorum Belvacensium constitisset, quod praedicti fratres silvam minus dimidia iusti pretii comparassent, pronunciavit, venditionem non tenere, et silvam ipsam Belvacensi ecclesiae adiudicans, canon icos in possessionem induxit. Nunciis igitur utriusque partis in nostra propter hoc praesentia constitutis, dum ex parte canonicorum instanter et sollicite sententia peteretur auctoritate apostolica confirmari, habita deliberatione cum fratribus nostris et aliis sapientibus, qui legibus iurati iudicant, eandem sententiam iuri contrariam intelleximus . Quia vero in arbitrio emptoris est, si velit supplere iustum pretium, aut venditionem rescindere, quum res minus dimidia iusti pretii comparatur :sententiam ipsam tanquam iuri contrariam irritantes possessionem monachis iudicavimus esse reddendam, salva omni quaestione canonicis super deceptione pretii, vel consensu capituli in venditione non habito, et alia causa rationabili, quam canonici contra monachos duxerint proponendam.