Latin
3.1.649 to 3.1.656
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.649-656
Not analysed yet
CAP. IV. Si vir habeat alia bona, unde uxor possit sibi consulere, et consentiente uxore rem propter nuptias donatam uxori vendiderit, emptorem, qui spatio triginta annorum rem possederit, non potest uxor inquietare super ea, maxime si pretium fuit conversum in communem usum viri et uxoris. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panorm. et est casus notab. limitans ius civile. Secundum Io. Andr. non oportet adiicere: "maxime, "sed omnia illa tria necessario requiruntur. Coelestinus III. Pervenit ad nos ex insinuatione tua ,quod olim P. miles A. uxori suae quandam domum in donationem propter nuptias assignatam, muliere ipsa expressum dante consensum, B. mulieri vendidit pro certa pecuniae quantitate, quam ex eadem venditione B. matrimonio supra dicto constante XXX. annis libere pacificeque possedit . Praenominato vero milite viam universae carnis ingresso, relicta eius venire contra hoc praesumit, allegans, dictam domum titulo donationis propter nuptias sibi concessam alienari non potuisse, licet eius consensus ipsi noscatur contractui accessisse. Praefata vero B. mulier ex eo nititur se tueri, quod triginta annis constante illorum matrimonio domum ipsam bona fide tituloque iusto possedit, et quia in communes usus viri et uxoris illius pretium est conversum, ac factae venditionis tempore, unde sibi praefata mulier utiliter consulere potuisset, in viri facultationibus consistebat. Quia igitur super his nos consulere curasti, tuae sollicitudini respondemus, praedictam emptricem, si vera sunt quae praemisimus, praescriptis occasionibus super ipsa domo non debere ulterius fatigari. CAP. V. Si in venditione apponitur pactum de recuperanda re post certem tempus, modico constituto pretio, praesumitur pignus, et non venditio. Innocentius III. Episcopo Palliensi. Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, quum R. laicus lator praesentium ab M. mutuum recipere voluisset, creditor Tranensis dioecesis ,ne per canonem contra usurarios editum posset in posterum conveniri, domos et olivas ipsius recepit ab eodem titulo emptionis, quum re vera contractus usurarius ageretur, quod patet ex eo, quod creditor, sicut publicum continet instrumentum ,debitori promisit, quod, quandocunque a septennio usque ad novennium daret XL. uncias Tarenorum, quae vix dimidiam iusti pretii contingebant, domos eius restitueret et olivas. Quia igitur fraus et dolus cuiquam patrocinari non debent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, instrumento venditionis confecto in fraudem canonis promulgati contra usurarios non obstante, praedictum M. ad restituendas domos et olivas praedictas ei, ad quem debent hereditario iure devolvi, quum debitor sit viam universae carnis ingressus, per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam a ppellatione remota compellas. [Dat. Lat. IV. Non. Mart. 1203.]