Latin
3.1.836 to 3.1.856
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.836-856
Not analysed yet
CAP. X. Donatio potest per donatorem, non per heredem eius, qui tacuit, ob ingratitudinem donatarii revocari in casibus hic expressis. Gregorius IX. Propter eius ingratitudinem, in quem liberalitas est collata, donatoris persona de rigore iuris eam potuit revocare :si forte in ipsum impias manus iniecerit, aut sibi atroces iniurias, seu grave rerum suarum damnum vel vitae periculum inferre praesumpserit; quod tamen ad donatoris, qui hoc tacuit, non extenditur succ essores. TITULUS XXV. DE PECULIO CLERICORUM. CAP. I. Quaesitum a rectore ecclesiae, tempore promotionis nihil habente, praesumitur de bonis ecclesiae quaesitum. Ex concilio Arelatensi. Investigandum est, si nihil patrimonii habens presbyter, quamdo promotus est ad ecclesiasticum ordinem, postea emerit praedia, cuius iuris sint, quoniam ecclesiae, ad quam nihil habens promotus est, esse debent iuxta canonicam auctoritatem. CAP. II. De emptis per praelatum de bonis ecclesiae debet instrumentum confici nomine ecclesiae; alias debet praelatus ab administratione removeri. Ex eodem. Presbyter, quum dioecesim tenet, de eis, quae superemerit, ad ipsius ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab eius, quam tenuit, ecclesiae ordinatione discedat. CAP. III. Quaesita per episcopum post consecrationem suam ecclesiae relinquenda sunt. Ex epistola Pii Papae. Ut unusquisque presbyter res, quas post dies consecrationis acquisierit, propriae ecclesiae relinquat. CAP. IV. Empta per praelatum ex emolumentis ecclesiae efficiuntur ecclesiae, licet praelatus emerit nomine alieno. Ex concilio Remensi. Inquirendum est, si quis presbyterorum de reditibus ecclesiae, vel oblationibus, vel votis fidelium alieno nomine res comparavit et ibi structuras fecerit, vel quae ad ecclesiam pertinent ibidem collocaverit; [et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel quod turpius est, tales mulieres ibidem habuerit, quae benificium suum exerceant et curam domus agant et ad eorum loca incongrue recurrerit, frequentaverit vel manserit, quoniam contra decreta agitur, a quibus perpetratur, quia sicut eodem presbyter frequenter veniens manserit. Contra decreta canonum hoc malum agitur, ]quia, sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter [vel quilibet sub regula ]foenus exercere, multo minus fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis debet :quoniam hoc sacrilegium est, et par crimini [Ananiae et Sapphirae et ]Iudae furis, qui sacras oblationes [quae ad usus fidelium ac pauperum mittebantur ]asportabat et furabatur.