Latin
3.1.857 to 3.1.869
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.857-869
Not analysed yet
CAP. V. Meliorationes, factae per praelatum in rebus ecclesiae, sunt suae in vita, etiami dimittat beneficium; sed de his testari non potest. H. d. secundum intellectum satis notabilem. Ex concilio Toletano. Si quis sane clericorum agella vel vincolas in terra ecclesiae sibi fecisse probabitur sustentandae vitae causa, usque ad diem obitus sui possideat; verum post suum de hac luce decessum iuxta priorum canonum constitutiones ius suum ecclesiae sanctae restituat, nec testamentario aut successorio iure cuiquam heredum proheredumve relinquat, nisi forsan cui episcopus pro servitiis ac praestati one ecclesiae largiri voluerit. TITULUS XXVI. DE TESTAMENTIS ET ULTIMIS VOLUNTATIBUS. CAP. I. Episcopus de rebus patrimonialibus testari potest; de rebus vero ecclesiae seu intuitu ecclesiae quaesitis testari non valet. Gregorius IX. Antonio Subdiacono. Quorundam ad nos relatione pervenit, quod I. Attellanae civitatis episcopus, dum de hac luce migraret ,condito testamento in octo unciis totius substantiae suae nurum suam heredem instituit, et ecclesiam suam in residuis quatuor. Hortamur ergo experientiam tuam ,ut sollicite hoc discutias, et, quicquid ipsum habuisse patuerit, a qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum, quod eum ante episcopatus ordinem proprium habuisse constiterit. Quicquid vero ecclesiae vel ante ipsius consecrationem fuisse cognoveris, vel in episcopatus ordine praedictum episcopum acquisivisse, in eiusdem ecclesiae dominio conservetur. [ne quisquam exinde aliquid usurpare qualibet occasione praesumat. ]CAP. II. Abbatissa testari non potest etiamsi nunquam induisset habitum monachalem. Idem. Quia ingredientibus �[monasterium convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum eiusdem monasterii fiant, aperta legis definitione decretum est. ]Gabina abbatissa conquesta est, S. quondam abbatissam monasterii sui, postquam regendi suscepit officium, condito testamento legata quibusdam reliquisse, dicens, eam usque in diem obitus sui non induisse habitum monachalem, sed in vestibus, quibus utuntur loci illius presbyteri, permansisse, sicut et illa, quae ante ipsam fuerat abbatissa, et hoc paene ex consuetudine licuisse. (Et infra: )Necessarium ergo visum est, tam cum consiliariis nostris, quam cum aliis huius civitatis doctis viris, quid esset [agendum ]de lege tractare; qui tractantes responderunt ,postquam [solenni more ]abbatissa ab episcopo ordinata est et in monasterio per annos plurimos usque ad obitum praefuit, vestis qualitatem ad culpam forte episcopi pertinere, qui eam sic esse permisit, non tamen potuisse praeiudicium monasterio irrogare, sed res ipsius eidem loco, ex quo illic ingressa, et abbatissa constituta est, de iure competere. Et ideo [quia ex dimissis illicite rebus etc. ]