Latin
3.1.870 to 3.1.881
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.870-881
Not analysed yet
CAP. III. Si infra annum a die monitionis non fit exsecutio testamenti per debentem exsequi, devolvitur exsecutio ad episcopum. Idem. Nos quidem �[arbitramur, quod ad imminentiam expletionis piarum rerum ipse te tuus satis ordo compellat. Sed ne zelum tuum cuiuslibet interventus remissionis emolliat, de his etiam te specialiter iudicavimus exhortandum. ]Pervenit [siquidem ]ad nos, S. de hac luce migrantem supremae voluntatis elogio monasterium praecepisse fundari, cuius desiderium a T. religiosa femina eius herede protrahitur. Quamobrem te hortamur, ut eam commoneas, quatenus infra annum monasterium, quod iussum est, debeat ordinare, et cuncta secundum voluntatem defuncti sine altercatione construere. Quod si infra praedictum tempus [aliqua perficere negligentia vel calliditate distulerit, ut ]sive in loco [eo ]quo constitutum fuerat, seu certe ,si ibi non potest, et alibi placet ordinari, tecum implere neglexerit, tunc per te aedificetur, et omnia per te loco ipsi venerabili sine diminutione qualibet assignentur. Sic enim et ante tremendum iudicem tuum sententiam remissionis effugies, et secundum piisimas leges dilatas defunctorum pias voluntates episcopali decens est studio adimpleri. CAP. IV. Debetur legatum, quamvis nudis verbis a testatore sit relictum Idem Petro Subdiacono. Idem Petro Subdiacono. Indicante (Et infra: )Cognovimus autem R. referente, quod moriens uxor Redempti unam concham argenteam nudis verbis iussit venundari, et suis dari libertis, et scutellam argenteam cuidam monasterio reliquisse; in quibus utrisque voluntatem eius per omnia volumus adimpleri, [ne ex rebus minimis peccata maiora capiamus. ]CAP. V. Non debetur legatum, quum testator rem non suam, sed ecclesiae legavit. H. d. simpliciter inhaerendo literae. Idem T. Episcopo. Filius noster F. [vir eloquentissimus ad nos veniens ]conquestus est nobis ,quod quondam P. pater suus aliqua ecclesiae vestrae, sepulturae suae gratia, iuris alieni reliquit. Et quidem leges saeculi hoc habent, ut heres ad solvendum cogatur, si auctor eius rem legaverit alienam. Sed quia lege Dei, non autem lege huius saeculi vivimus, valde mihi videtur iniustum, ut res tibi legatae, quae cuiusdam ecclesiae esse perhibentur, a te teneantur, qui aliena restituere debuisti.