Latin
4.1.278 to 4.1.284
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.278-284
Not analysed yet
CAP. VI. Inter patrem baptizati et levantem seu tenentem baptizatum contrahitur cognatio spiritualis valida ad impediendum, et dirimendum matrimonium postcontractum. Innocentius III. Episcopo et Archidiacono Linconiensibus. Veniens ad apostolicam sedem C. Anglicus natione nobis exposuit, quod, quum olim in adolescentia constitutus mulieri cuidam adhaesisset, quam quidam alius ante cognoverat, de consilio matris suae factum est, ut eadem mulier quendam puerum, quem de alia soluta ipse susceperat, de sacro fonte levaret ad suspicionem et infamiam utriusque delendam. Deinde vero, quum in eius amorem vehementius exarderet, absque consilio amicorum eam clanculo desponsavit. Quumque prolem ex ea procreare non posset, et increpationes a patre suo gravissimas sustineret, quod eam desponsando deliquerat revolvens in animo, ipsa dimissa, causa orationis Hierosolymam est profectus. Verum quum idem rediens de partibus transmarinis prolem eam suscepisse de alio invenisset, ei noluit adhaerere; sed propter adulterium, quod commisisse taliter videbatur, ea omnino dimissa, ad longinquam se transferens regionem, et ad Eugubinam tandem veniens civitatem, quandam ibidem cum terra competenti et dote decenti sibi matrimonialiter copulavit, de qua prolem se confessus est suscepisse. Ea propter discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus super his inquiratis diligentius veritatem, et ,si constiterit, H. mulierem praedicti viri filium de sacro fonte levasse, antequam eam desponsasset uxorem, vos inter eos divortium, appellatione postposita, celebretis, rei processum nobis per literas vestras fideliter exponentes ut an cum secundo legitime commorari valeat veritate cognita decernere valeamus . [Dat. ap. civitatem Castellanam VIII. Id. Oct. 1198.] CAP. VII. Si filii duorum compatrum, per quorum alterum deventum est ad compaternitatem, matrimonium contrahant, separantur, et tempore contractus scientes impedimentum illud denunciare tenentur. Idem Magistro S. Canonico Herfordensi. Tua nos duxit discretio consulendos, an natus ante compaternitatem filiam compatris sui vel commatris procedente tempore sibi possit matrimonialiter copulare, et, si cum ea contraxit, et pluribus annis simul permanserit ,an postea debeant separari, et an conscii talis matrimonii teneantur illud in publico accusare. Super quo discretioni tuae taliter respondemus, quod huiusmodi personae non matrimonium contrahere, et, si contraxerint, de iuris rigore possunt ab invicem separari, et, qui contractum sciverint, debent ecclesiae illud nunciare. [Dat. Lat. XV. Kal. Apr. 1202.] CAP. VIII. Inter baptizatum et filium baptizantis oritur cognatio spiritualis, impediens et dirimens matrimonium inter eos contrahendum. H. d.