Latin
4.1.285 to 4.1.297
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.285-297
Not analysed yet
Gregorius IX. Ex literis vestris accepimus, quod, quum M. mulier coram officiali Cantiuariensi Alanum peteret in virum, et se affidatam ab eo ac carnaliter cognitam per testes idoneos probavisset, dictorum tandem testium depositionibus publicatis, idem A. excipiendo proposuit, quod eam habere non poterat in uxorem pro eo, quod ipsum pater mulieris eiusdem, qui sacerdos exstitit, baptizavit. Sed quum idem officialis, exceptione huiusmodi non admissa, diffinitivam tulerit sententiam contra ipsum, et idem ad sedem apostolicam appellaverit, mandamus, quatenus, si est ita, eundem A. super hoc ab impetitione mulieris absolvatis ipsius, eidem mulieri perpetuum silentium imponentes. TITULUS XII. DE COGNATIONE LEGALI. CAP. UN. Inter adoptatum et filiam adoptantis non potest durante adoptione consistere matrimonium. Nicolaus ad consulta Bulgarorum. Si qua per adoptionem mihi soror esse coeperit, quam diu durat adoptio, sane inter me et ipsam nuptiae consistere non possunt. [Si ergo etc. ]TITULUS XIII. DE EO, QUI COGNOVIT CONSANGUINEAM UXORIS SUAE VEL SPONSAE. CAP. I. Affinitas, superveniens post matrimonium contractum, non solvit matrimonium, sed exactionem debiti impedit, et crimen incestus inhabilitat quoad matrimonium contrahendum. Ex concilio apud Metiam. Si quis cum filiastra sua scienter fornicatus fuerit, nec a matre debitum petere, nec filiam unquam habere potest uxorem; nec filiastra, nec ille ullo unquam tempore alii se poterunt matrimonio copulare. Attamen uxor eius, si ita voluerit et si se continere non potest, si postea quam cognoverit, quod cum filia vir eius fuit in adulterio, carnale commercium cum eo non habuerit, potest alii nubere . CAP. II. Affinitas, superveniens per illicitum coitum, dissolvit sponsalia de futuro, sed non matrimonium; et incestuosus contrahere non potest. Alexander III. Pictaviensi Episcopo. Veniens ad nos P. praesentium lator nobis fraternitatis tuae literas praesentavit, ex quarum tenore perpendimus, quod quandam duxerat in uxorem, quam quidam dissuaserunt ei per mensem, ex quo eam duxerat, carnaliter cognoscere. Contigit autem, sicut dixit, quod pater iussit uxorem suam, quae sponsae mater erat, in huius lecto iacere, quam diabolo suggerente cognovit. Transacto vero mense tam pater quam alii propinqui coegerunt, ut matrimonium cum sponsa sua consummaret, quod facere noluit, donec tecum super hoc loqueretur. Tu vero audita eius confessione ipsum cum literis tuis ad sedem apostolicam transmisisti, [consulens, si illam habere debet pro uxore, cuius matrem cognoverat, et quae sibi esset poenitentia iniungenda .] Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si occultum esset huiusmodi peccatum, non posset matrimonium rescindere, quod publice contraxisset. Verum si publicum est, quod matrem sponsae suae cognovit, et sponsae nunquam carnaliter adhaesit, imponenda est ei poenitentia paulo maior quam pro adulterio, qua peracta, vel parte ipsius, poterit ex dispensatione cum alia matrimonium contrahere, et illa alii nubere, et pater sponsae, si vult, potest factum dissimulare . Ceterum si sponsam cognovit antequam matrem vel post, nunquam eam vel aliam potest accipere in uxorem.