Latin
4.1.298 to 4.1.306
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.298-306
Not analysed yet
CAP. III. Non separatur matrimonium ad dictum unius, asserentis, affinitatem inter coniuges praecessisse. Idem. De illo autem ,qui uxorem fratris sui ,antequam ei matrimonio iungeretur, se proposuit cognovisse, hoc tuae prudentiae respondemus, quod, nisi hoc publicum et notorium fuerit aut idoneis testibus comprobatum, praedictum matrimonium occasione illa ipsum impetere non permittas. Super eo vero, quod asseris, Sarracenum quendam de muliere Christiana, quam per quatuordecim annos retinuerat filios suscepisse discretioni tuae duximus respondendum, quod tam Sarracenus quam mulier pro tanto excessu gravi sunt animadversione plectendi . CAP. IV. Incestuosus matrimonium contrahere non debet; sed, si contrahit, tenet. Et tunc tenetur reddere, sed non potest debitum exigere; et non minus tenetur uxori necessaria administrare. Coelestinus III. Transmissae nobis tuae literae demonstrarunt, quod G. lator praesentium ,uxore sua defuncta, filiam eius, privignam videlicet propriam, copula carnali cognovit; postmodum vero aliam legitimam accipiens in uxorem, non iam occulte cum privigna praedicta, sed publice, tanquam canis ad vomitum rediens, illicitam rem committere non expavit. Quia vero super his consilium requisisti, de consilio fratrum nostrorum praesenti pagina respondemus, quod suae legitimae uxori cohabitans, et necessaria subministrans, non cognoscat eam, quamdiu vixerit, nisi ab ea fuerit requisitus, et tunc ad ipsam non sine gravi cordis sui dolore accedat; qui etiam pro incestu et adulterio, donec cum ea permanserit, iuxta moderamen tui arbitrii poenitentiam agens, postmodum, si supervixerit ei, perpetuo sine spe coniugii permanebit. CAP. V. Non separatur matrimonium ad confessionem coniugum, qui dicunt affinitatem processisse, etiamsi rumor viciniae consentiat. Et est casus multum allegabilis et notabilis. Idem. Super eo vero ,quod postulas, utrum coniugatus, qui ante contractum matrimonium uxoris suae consanguineam vel propinquam carnali commixtione cognovit, quum id fateatur uterque, et aliqua pars viciniae hoc acclamare dicatur, sit ab uxore sua iudicio ecclesiae separandus, tuae fraternitati respondemus, quod, si aliter veritas ordinario iudicio venire non potuerit in lucem ,propter eorum confessionem tantum vel rumorem viciniae separari non debeat, quum et quandoque nonnulli inter se contra matrimonium velint colludere et ad confessionem incestus facile prosilirent, si suo iudicio crederent per iudicium ecclesiae concurrendum. Rumor autem viciniae non adeo est iudicandus validus, quod, nisi rationabiles et fide dignae probationes accedant, possit bene contractum matrimonium irritari. [Tertio loco etc. (cf. c. 3. de praesumpt. II. 23.) Dat. Laterani. ]