Latin
4.1.436 to 4.1.441
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.436-441
Not analysed yet
CAP. III. In causa matrimoniali super consanguinitate et contractu testificari possunt consanguinei et parentes. Clemens III. Papa Florentino Episcopo. Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etsi primam non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae factum est, ratum non haberi tanquam inordinatum, tam divinae quam humanae legis auctoritas proclamat. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit, prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam recipere, quam iuravit et desponsavit, atque ex ea prolem genuit, ut iuramenti religio non vilipendatur, et fides promissa adinvicem conservetur, et proles in cultu Dei nutriatur et educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alias decipiendi assumere non valeant . Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificatione suorum ad matrimonium coniungendum vel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur, et tam divinis quam humanis legibus similiter adprobatur . Ideo enim maxime parentes recipiuntur ,et, si defuerint parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex recitatione maiorum scire laborat. Quia igitur aliis melius sciunt, ideo maxime admittuntur. Similiter recipiuntur in testificatione matrimonii gratia coniungendi . Qui enim melius recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est interesse, ita, ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium? Quod vero legitur: "pater non recipiatur in causa filii, nec filius in causa patris," in criminalibus causis et contractibus verum est, in matrimonio vero coniungendo et disiungendo ex ipsius coniugii praerogativa, et quia favorabilis res est, congrue admittuntur. CAP. IV. Invita desponsata, postea sponte cognita, contra matrimonium non auditur. Idem. Insuper adiecisti, quod aliquis, cum quadam innubili puella contraxit, quae, tandem aetatis metas attingens, et ab illo pluries cognita, post quatuor aut quinque annos, a praefata aetate decursos ,contra matrimonium proclamavit, asserens, se semper ab initio dissensisse ab illo ,et quod dicit per testes probat fama et conversatione praeclaros. In hoc itaque casu sentimus, quod adversus matrimonium audiri non debet, quae, ante cognitionem sui legitimum annum attingens, quum potuit, minime reclamavit. Sicut enim ante legitimum consensum, qui in duodecimo anno spectatur, secundum ius canonicum potuit dissentire: sic, postquam legitimo tempore accedente semel etiam copulae carnali consensit, ex ratihabitione sibi super hoc silentium non ambigitur indixisse. [Rursus quidam etc. cf. c. 6. Qui cler. vel vov. IV. 6.]