Latin
4.1.442 to 4.1.448
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.442-448
Not analysed yet
CAP. V. Repellitur accusans matrimonium propter quaestum. Innocentius III. Archiepiscipo, Praeposito et Priori sanctae Mariae de Albanen. Genuensibus. Significante M. de Canula cive Ianuensi nostro est apostolatui declaratum, quod, quum ipse N. duxisset legitime in uxorem, S. mater mulieris ipsius nisa est matrimonium accusare, ut ab eo pecuniam extorqueret. Et licet intellectui suo prava non possint opera respondere, nihilominus tamen vult habere pecuniam, ut a matrimonii eiusdem [de cetero ]accusatione desistat. Quum igitur non sit malitiis hominum indulgendum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, ipsam mulierem ab accusatione ipsius matrimonii repellentes, eidem super hoc silentium imponatis. [Tu frater etc. Dat. Lat. XVII. Kal. Iul. 1204.] CAP. VI. Repellitur ab accusatione matrimonii qui denunciationis tempore tacuit, nisi denunciationem probabiliter ignoravit, vel iuret de novo didicisse, et quod non obiicit illam malitiose. Idem. Quum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 30. de dec. III. 30.]) Si vero post contractum matrimonium aliquis appareat accusator, quum non prodierit in publicum, quando banna secundum consuetudinem in ecclesiis edebantur, utrum vox suae debeat accusationis admitti, merito quaeri potest. Super quo sic duximus distinguendum, quod, si tempore denunciationis praemissae is, qui iam coniunctos impetit, extra dioecesim exsistebat, vel alias denunciatio non potuit ad eius notitiam pervenire, ut puta, si nimiae infirmitatis fervore laborans sanae mentis patiebatur exsilium, vel in annis erat tam teneris constitutus, quod ad comprehensionem talium eius aetas sufficere non valebat, seu alia causa legitima fuerit impeditus, eius accusatio debet audiri. Alioquin, quum rationabiliter praesumatur, quod denunciationem publice factam idem exsistens in ipsa dioecesi minime ignoravit, tanquam suspectus est procul dubio repellendus, nisi proprio firmaverit iuramento, quod postea didicerit ea, quae obiecerit, et ad hoc ex malitia non procedat, quia tunc, etiamsi didicisset ab illis, qui denunciationis tempore siluerunt, claudi non debet eidem aditus accusandi, quoniam, etsi ab impetitione huiusmodi culpa de silentio tali contracta illos excluderet, iste tamen amoveri nequiret, quum culpabilis non exsistat. [Utrum autem etc. cf. c. 44. de test. II. 22. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.] TITULUS XIX. DE DIVORTIIS.