Latin
4.1.507 to 4.1.515
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 4.1.507-515
Not analysed yet
Urbanus III. Vigiliensi Episcopo. Vir autem vel mulier, ad bigamiam transiens, non debet a presbytero benedici, quia, quum alia vice benedicti sint, eorum benedictio iterari non debet. CAP. IV. Mulier, nubens infra annum lugubrem, infamiam non incurrit. H. d. cum sequenti Abbas Siculus. Idem Exonensi Episcopo. Super illa vero quaestione, qua quaesitum est, an scilicet mulier possit sine infamia nubere infra tempus luctus secundum leges diffinitum, sollicitudini tuae respondemus, quod, quum Apostolus dicat: "mulier, viro suo mortuo, soluta est a lege viri sui" et "in Domino nubat cui voluerit" per licentiam et auctoritatem Apostoli eius infamia aboletur. CAP. V. Summatur ut praecedens. Innocentius III. P. nobili mulieri. Quum secundum Apostolum mulier, mortuo viro suo, ab eius sit lege soluta, et nubendi cui vult, tantum in Domino, liberam habeat facultatem: non debet legalis infamiae sustinere iacturam, quae, licet post viri obitum infra tempus luctus, scilicet unius anni spatium, nubat, concessa sibi tamen ab Apostolo utitur potestate, quum in his praesertim saeculares leges non dedignentur sacros canones imitari. Quum igitur ad secunda disponas vota transire, sciens, quod nubere melius est quam uri, tuum in Domino propositum commendamus, et ne id tibi vel ei qui te duxerit in iacturam vel infamiam ab aliquo imputetur auctoritate praesentium expressius inhibemus, quum concessam tibi ab apostolo nubendi tantum in Domino liberam habeas facultatem . FINIS LIBRI QUARTI.