Latin
Book 5, lines 5.1.1-5.1.14
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1-14
Not analysed yet
TITULUS I. DE ACCUSATIONIBUS, INQUISITIONIBUS ET DENUNCIATIONIBUS.
CAP. I. De persona accusatoris prius quaerendum est in iudicio.
Felix Papa.
Si legitimus non fuerit accusator, non fatigetur accusatus, [quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent etc. ]
CAP. II. A denunciatione repellitur is, qui non praemersuit.
Idem Episcopis per Galliam constitutis.
Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, accussatus fuerit, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendet, et eam corrigere noluerit: non olim, sed nunc ad summos primates causae eius canonice deferantur, [qui in congruo loco intra ipsam provinciam etc. ]
CAP. III. Criminatio praelati debet tractari coram illis, quorum interest.
Gregorius Duci Campaniae.
Illa praepositorum (Et infra: )Si vero aliquis est de monasterio praedicti abbatis, qui possit aliquid dicere, quod ad culpam reatumque eius pertineat: nos [hoc non negligi, sed magis una quidem ]cum eis, quorum interest, causam [omnino ]districte [et sollicite ]volumus perscrutari, ut vel condemnetur, vel absolvatur. [Si autem nullus inveniri potuerit etc. ]
CAP. IV. Qui de aliquo crimine accusatur vel denunciatur, interim promoveri non potest.
Idem Constantiae Augustae.
Omnipotens Deus: (Et infra: )[Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missam facere praesumpsit, propter Deum irriquisita praeterire non possum. Sed opto et Dominum deprecor, quatenus nihil in eo pro his, quae dicta sunt, valeat inveniri, et sine periculo animae meae causa ipsius terminetur. Prius tamen, quam haec cognoscantur, serenissimus dominus discurrente iussione praecepit, ut eum venientem cum honore suscipiam. Et ]Valde grave est, ut vir, de quo tanta et talia nunciantur, quum ante requiri et discuti debeant, honoretur. [Et si episcoporum causae etc. ]
CAP. V. Episcopus per exceptionem criminis illum ab accusatione sua repellere non potest, quem ante a sua familiaritate neglexerit separare.