Latin
Book 5, lines 5.1.1042-5.1.1046
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1042-1046
Not analysed yet
Idem Londonensi Episcopo.
Ut famae tuae consulas et saluti, et sic malorum audaciam comprimas, ut ab eis bonorum innocentiam tuearis, super his nos humiliter consulis, quae officium pastorale contingunt, ut de nostra responsione securus iniunctae tibi sollicitudinis debitum laudabilius exsequaris . Sane consuluisti nos, utrum clerici graviter excedentes, qui tute non possunt monasteriis ad agendam poenitentiam deputari, quoniam, quum non poeniteant de commissis, opportunitate fugiendi captata carcerem fugerent claustri, et prioribus se sceleribus scelestius immiscerent, a te vel aliis praelatis suis arctae possint custodiae mancipari, et utrum laici, si clericos in magnis sceleribus deprehendant, in canonem incidant latae sententiae, quum nec comprehendere, nec ad iudices trahere ipsos possint, nisi manus in eos iniecerint violentas. Ad primum igitur Respondemus, quod, quum praelati excessus corrigere debeant subditorum, et publicae utilitatis intersit, ne crimina remaneant impunita, et per impunitatis audaciam fiant qui nequam fuerant nequiores, non solum possunt, sed debent etiam superiores clericos, postquam fuerint de crimine canonice condemnati, sub arcta custodia detinere, qui, quum sint incorrigibiles, nec in monasteriis valeant custodiri, ad similia vel peiora facile laberentur. Laici vero citra excommunicationis sententiam capere clericos, et ad iudicium trahere possunt, si oporteat, etiam violenter, dum tamen id de mandato faciant praelatorum, quorum illi sunt iurisdictioni subiecti, et quorum est corrigere criminosos, quum hoc non ipsi, sed illi, et quorum auctoritate id faciunt, facere videantur; dum tamen non amplius eorum violentia se extendat, quam defensio vel rebellio potius exigit clericorum. [Dat. Anagniae IV. Id. Dec. 1203.]
CAP. XXXVI. Excommunicatus est qui in clericum, eiam volentem, manus iniecerit violentas, etiamsi hoc faciat in satisfactionem praecedentis iniuriae. H. d. et est casus notabilis.
Idem Bracharensi Archiepiscopo.
Contingit interdum in partibus tuis, et de consuetudine regionis habetur, sicut tua nobis fraternitas intimavit ,quod clerici, si quem offendant, et satisfacere velint offenso, secundum morem patriae, quem inter se laici iam observant, corpora sua sponte supponunt XXX. vel XL. seu pluribus aut paucioribus percussionibus fustium, quas frequenter non coacti suscipiunt, sed volentes, non solum de aliorum clericorum manibus, sed etiam laicorum. Unde nos humiliter consulebas, utrum huiusmodi percussores in canonem incidant sententiae promulgatae . Nos autem fraternitati tuae super hoc taliter respondemus, quod huiusmodi manus iniectio, etsi non violenta, tamen iniuriosa videtur, quum ille canon non tam in favorem clerici ordinati, quam in favorem ordinis clericalis fuerit promulgatus. Ideo et volumus et mandamus, ut id de cetero prohibeas attentari per provinciam Bracharensem . Si quis autem clericus post prohibitionem huiusmodi sponte se subiecerit [tali poenae, vel laicus in eum talem poenam iniecerit, ]excommunicetur uterque ,proviso, ut clericus iniuriam passo sine iniuria clericali satisfaciat competenter, quatenus inter eos pax valeat rationabiliter reformari. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]