Latin
Book 5, lines 5.1.1047-5.1.1052
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1047-1052
Not analysed yet
CAP. XXXVII. Servus excommunicatus pro iniectione manuum in clericum, tenetur pro absolutione ire ad sedem apostolicam. Sed, si ex hoc dominus, qui non fuit in culpa, grave damnum patiatur, vel servus hoc faciat in eius fraudem, absolvi potest ab episcopo, si laesio non fuit enormis.
Idem Lugdunensi Archiepiscopo.
Relatum est nobis, quod, quum aliqui servi tuae provinciae propter iniectionem manuum in clericum violentam in canonem incidunt sententiae promulgatae, allegantibus dominis eorundem, quod carere mancipiis suis nolunt, venire ad sedem apostolicam absolvendi non curant, per occasionem huiusmodi eludentes ecclesiasticam disciplinam. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eos venire compellas ad sedem apostolicam absolvendos, quum plus sit Deo quam homini deferendum; nisi fecerint hoc in fraudem, ut subtrahant se obsequio dominorum, aut ipsi domini propter hoc sine culpa sua grave damnum incurrant. Tunc enim in utrolibet casu poteris eos ex indulgentia nostrae provisionis absolvere, quum nimis sint ab apostolica sede remoti, sed in recompensationem laboris, quem in itinere sustinerent, alia eis satisfactio iniungatur, dummodo non sit tam gravis et enormis excessus, ut propter vitandum scandalum et tollendum exemplum huiusmodi servi ad servum servorum Dei venire debeant absolvendi. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Ian. Ao. VIII. 1206.]
CAP. XXXVIII. Excommunicatus propter participationem cum excommunicato, licet eum postea impugnet, ex hoc solo pro absoluto non est habendus.
Idem Strigonensi Archiepiscopo.
Sacris est canonibus institutum (Et infra: [cf. c. 12. de sepult. III. 28.]) Licet autem is, qui voluntarius excommunicatis illis communicaverat, qui cum omnibus fautoribus et participibus suis excommunicationis sententia sunt adstricti, ad cor postmodum rediens, de mandato ecclesiae excommunicatos, quos prius foverat, expugnaverit: non tamen prius, quam absolutionis gratiam perceperit, habendus est absolutus, nec, si occumbat in huiusmodi bello, sunt absolutiones vel oblationes recipiendae pro eo, vel orationes Domino porrigendae, nisi quum de ipsius viventis poenitentia per evidentia signa constiterit, et iuxta cuiusdam constitutionis nostrae tenorem defuncto etiam absolutionis beneficium impendatur.