Latin
Book 5, lines 5.1.1060-5.1.1065
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1060-1065
Not analysed yet
CAP. XLI. Si Papa suis literis excommunicatum salutat, non propter hoc eum absolvit.
Idem.
Si aliquando forte contigerit, quod eis, qui auctoritate apostolica sunt excommunicationi subiecti, nostrae literae cum salutationis alloquio destinentur, non propter hoc excommunicationis credator sententia relaxata, quum per ignorantiam vel negligentiam, aut occupationem nimiam, vel etiam per subreptionem contingat huiusmodi literas impetrari, sicit nuper in Placentinis dicitur contigisse. Qui quum sint propter iniquitatem, quam in Deum et eius ecclesiam commiserunt, excommunicationis vinculo innodati, se quasi absolutos per huiusmodi literas, quas eis pro Templariis misisse dicimur, gloriantur, quamvis non simus memores talium literarum quum etsi eis iam excommunicatis exhibitae fuerint, forsan tamen prius fuerant impetratae. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mamdamus, quatenus eos, sicut excommunicatos arctius evitetis, donec a suo recipiscant errore, in similibus si quando forte contigerit simile iudicium observantes . [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. 1203.]
CAP. XLII. Excommunicatus a pluribus praelatis ab plures causas non est communioni restituendus, licet de una causa velit satisfacere, et, si impetratur absolutio tacitis aliis causis, non valet absolutio.
Idem C. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Postremo quaesivisti, utrum is, qui propter plures excessus a pluribus praelatis, ius in ipsum habentibus, excommunicationis est vinculo innodatus, et uni praelatorum de uno tantum satisfacere vult excessu, ab eo sit absolvendus, de quo satisfacere vult eidem, et, quum de alio non satisfecerit, alii absolutus valeat nunciari. Quia vero super hoc inter scholasticos diversae sunt sententiae diversorum: nos ad praesens, nulli praeiudicare volentes, id solummodo tibi Super hoc articulo respondemus, quod supprimenti veritatem absolutio subrepta non prodest, et veritatem intelligens absolutionem huiusmodi exhibere non debet.