Latin
Book 5, lines 5.1.1053-5.1.1059
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1053-1059
Not analysed yet
CAP. XXXIX. Semel excommunicatus debet vitari semper ut excommunicatus, nisi legitime probet, se fuisse absolutum.
Idem Assuntinensi Episcopo.
Sicut nobis tuis literis intimasti, quum aliquos tuae dioecesis clericos vel laicos, culpis suis exigentibus, excommunicationi supponis, ipsi, postmodum ad te, nulla satisfactione praemissa, sine testimonialibus literis redeuntes, dicunt, se absolutionis beneficium accepisse; quibus si credi debeat in hac parte, per nos instrui suppliciter postulasti, quum propter causam huiusmodi, sicut dicis, tuae sententiae a subditis contemnantur. Nolentes itaque malitiis hominum indulgere, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, nisi excommunicati a te super absolutione sua literas nostras, vel illius, cui vices nostras in hac parte commisimus, reportaverint, aut alio modo legitime de illorum absolutione tibi constiterit, tu, eorum absolutioni fide non habita ,ipsos pro excommunicatis ut prius habeas et facias evitari. [Dat. Lat. II. Id. Aug. 1199.]
CAP. XL.
Si excommunicatus ab episcopo metropolitanum appellat, ab eo absolvi potest; metropolitanus tamen, volens suo suffraganeo deferre, potest illum sibi remittere, quando propter manifestum excessum fuit excommunicatus. Et ante absolutionem non auditur volens probare, se iniuste excommunicatum; secus, si probare vult, sententiam esse nullam.
Idem Senonensi Archiepiscopo.
Per tuas literas nobis intimasti, quod, quum venerabilis frater noster Autissiodorensis episcopus in dilectum filium Autissiodorensem archipresbyterum excommunicationis sententiam promulgasset, archipresbyter tuo se conspectui praesentavit, et, quod staret mandato ecclesiae, sufficientem obtulit cautionem, petens humiliter, ut absolutionis ei beneficium exhiberes; tu vero, volens episcopo memorato deferre, ipsum saepius monuisti, ut absolveret archipresbyterum. Sed quia monitis non parebat, excommunicatum absolvere curavisti, quem episcopus pro absoluto non habet, utpote qui proponit, quod ad te illius absolutio non spectabat. Unde quaeris, quid in similibus de cetero sit agendum . Videtur enim aliquibus, quod, quum ad metropolitanum per appellationem quaestio non defertur, excommunicatus autem vocem non habeat appellandi, utpote ab ecclesia separatus, sive appellaverit sive non, metropolitanus ei non debet absolutionis beneficium exhibere. Verum ex verbis cuiusdam epistolae, quam dicunt scholastici decretalem, et a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro emanasse proponunt, habetur, quod, si ante appellationem in aliquem excommunicationis sententia fuerit promulgata, metropolitanus, ante litis ingressum ab eo iuramento recepto secundum ecclesiae consuetudinem, debet ipsum absolvere, nisi voluerit episcopo dioecesano deferre, ipsumque ad eum remittere absolvendum. Ubi etiam consequenter infertur, quod nec excommunicati sunt audiendi, priusquam fuerint absoluti, nec sunt ad illos, a quibus appellaverant, remittendi. In Sardicensi autem concilio reperitur, ut is, qui ab episcopo est abiectus finitimos episcopos interpellet, et causa eius audiatur et diligentius pertractetur; episcopus autem, qui iuste vel iniuste abiecit eundem, patienter accipiat, ut discutiatur negotium, quatenus vel probetur eius a pluribus sententia, vel etiam emendetur, prius tamen, quam omnia diligenter ac fideliter examinata fuerint, nullus ante causae cognitionem communioni eum sociare praesumat, qui fuerat communione privatus. Nos igitur credimus distinguendum, utrum quis proponat, se post appellationem legitimam interpositam excommunicatione fuisse notatum, vel in forma excommunicationis intolerabilem errorem fuisse patenter expressum; in quibus casibus ad probationem eorum, etiamsi absolutionem non petat, debet admitti; sed donec de ipsis constiterit, in aliis evitari debet, quanquam apostolica sedes etiam tales consueverit absolvere ad cautelam. Verum in aliis, nisi gratiam absolutionis imploret, non debet audiri, ne sententiam ecclesiasticam contemnere videatur, et per hoc amplius ex suo contemptu ligetur. Quodsi absolutionis beneficium humiliter postulaverit, metropolitanus eum debet absolvere, nisi suo duxerit suffraganeo deferendum; cui tamen si suffraganeus absolutionis beneficium iuxta formam ecclesiae noluerit exhibere, ipse nihilominus illum absolvat; cautione recepta, quod suo debeat parere mandato, ac deinde causam audiat, et quod canonicum fuerit iustitia mediante decernat. Quodsi forsan episcopus subditum suum propter manifestum excommunicasset excessum, metropolitanus non debet ipsum absolvere, nisi suffraganeus requisitus malitiose sibi absolutionis beneficium denegaret. [Dat. Lat. XIII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]