Latin
Book 5, lines 5.1.110-5.1.118
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.110-118
Not analysed yet
CAP. XIII. Notorius simoniacus in beneficio ab illo deponitur; idem in infamato, qui se purgare non potest.
Idem Cistrensi Episcopo.
Insinuatum est auribus nostris ,quod, dum episcopatus tibi commissus vacaret ,in ecclesiis tui episcopatus plurimi sint clerici instituti, qui per simoniam habere dicuntur ingressum, et infamia inde respergi. Unde, quoniam indignum est, ut in tali crimine vel tam turpi suspicione remaneant, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qui fuerint, quos in praedictis ecclesiis publicum et notorium est simoniace intrasse, eos appellatione cessante amoveas ab ecclesiis taliter acquisitis. Illis autem, quorum crimen non est publicum et notorium, si publica laboramt infamia, cum quinta vel sexta manu sui ordinis, infra. XL. dies post harum susceptionem literarum ,purgationem indicas, in qua si defecerint, beneficiis huiusmodi ecclesiarum perpetuo prives eosdem, provisurus attentius, ut tales personas ad eorum purgationem recipias, de quibus verisimile sit, quod non debeant alicuius obtentu deierare .
CAP. XIV. Simoniacum est pretio vel favore celare peccatorem, vel reconciliare non poenitentam, vel digne poenitentem a reconciliatione removere.
Idem.
Nemo presbyterorum xenium vel emolumentum quodlibet temporale, immo spirituale detrimentum, a quocunque publice peccante vel incestuoso accipiat, ut episcopo vel ministris eius peccatum illius celet, nec pro respecta cuiusque personae aut consanguinitatis aut familiaritatis, alienis communicans peccatis, hoc episcopo innotescere detrectet. Nec quemquam poenitentem vel minus digne poenitentem, gratia vel favore ad reconciliationem adducat, et testimonium reconciliationis ferat eidem, vel quocunque livore [alium quemlibet ]digne poenitentem a reconciliatione removeat, quia simoniacum est utrumque.
CAP. XV. Ecclesia emi vel redimi non potest. H. d. quoad literam.
Idem Vigoriensi Episcopo et Priori de Acra.
Querelam monachorum de Acra nobis transmissam recepimus, quod, quum ipsi quoddam manerium, quod dicitur Vella ,cum pertinentiis suis, et ecclesiam de Genen. a monachis de Cardonio sub annuo censu quindecim librarum fuissent adepti, et inde chartam ab ipsis monachis habuissent, quidam prior eorum, capitulo inconsulto, praescriptum manerium et ecclesiam et chartam monachis de Cardonio accepta pecunia resignavit. Unde quia praefati monachi de Acra se conqueruntur iniuste gravatos, et nobis imminet corrigendum, si quid minus rationabiliter attentatur, causam ipsam experientiae vestrae committimus, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam convocatis, quae hinc inde proposita fuerint diligentius audiatis, et praescriptam causam sublato appellationis remedio concordia vel iudicio terminetis, scituri, quod, sicut emi non potuit, ita nec redimi ecclesia memorata. Si vero monachi de Cardonio legitime citati ad vestram praesentiam accedere et iudicio vestro stare contempserint, vos ipsos monachos de Acra in possessionem eorum, de quibus controversia vertitur, contradictione et appellatione cessante inducatis, nec permittatis eos exinde absque ordine iudiciario molestari. Si vero uterque vestrum his exsequendis interesse non poterit, alter nihilominus exsequatur .