Latin
Book 5, lines 5.1.119-5.1.124
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.119-124
Not analysed yet
CAP. XVI. Pro chrismate ab ecclesiis pecunia exigi non debet, etiamsi hoc habeat consuetudo.
Idem.
Ea, quae de avaritiae et cupiditatis radice procedunt, et in speciem simoniacae pravitatis erumpunt, penitus sunt exstirpanda, et quae de spinis et tribulis procedunt, falce apostolici moderaminis sunt resecanda . Audivimus autem ,quod nummos pro chrismate ab ecclesiis ausu temerario extorquetis, quos diversis nominibus nunc cathedraticum, aliquando paschalem praestationem, interdum vero episcopalem consuetudinem appellatis. Quia vero hoc simoniacum esse cognoscitur, et periculum generat animarum, per apostolica sripta vobis mandamus et mandando praecipimus ,quatenus ab ecclesiis. sub praetextu alicuius consuetudinis vel praelationis praescriptos denarios ulterius nullatenus exigatis, pro certo scituri, quod, si hoc ausu temarario praesumpseritis, periculum ordinis et dignitatis vestrae poteritis non immerito formidare. Nihilominus etiam etc. (cf. c. 12. de. cens. III. 39.)
CAP. XVII. Pro habendis spiritualibus homagium facere simoniacum est.
Idem.
Ex diligenti tua relatione nobis innotuit, quod H. Cantuariensis archidiaconus te multis promissionibus allexit, et quorundam magnorum virorum commonitione ac sollicitudine induxit, ut ei homagium faceres et fidelitatem praestares, ita quidem ,quod ipse tibi beneficium ecclesiasticum annis singulis exhiberet. Unde, quoniam huiusmodi obligatio illicita satis ,et contra tuae salutis, nec non et suae profectum exsistit, sicut tua discretio nequaquam ignorat: super hoc absolvi a nobis instantius et supliciter postulasti, adiiciens, quod ab eo deinceps nihil omnino de beneficio acciperes constituto. Quocirca nos, tuam in hac parte petitionem honestam et favorabilem attendentes, te a praefati archidiaconi homagio et fidelitate, praesertim quum haec taliter praestita divinis et humanis legibus contraire noscantur, ex beati Petri et nostra etiam auctoritate absolvimus ita, quod ab aliquo episcopo vel sacerdote discreto poenitentiam inde condignam recipias, et Deo secundum eius consilium studeas reconciliari . Verum ne aliqua propter hoc nota vel infamia possis respergi, absolutionis nostrae literas tibi duximus indulgendas, quibus contra latrantium morsus tutus et praemunitus exsistas, et quas in testimonium indulgentiae nostrae valeas demonstrare.