Latin
Book 5, lines 5.1.1182-5.1.1185
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1182-1185
Not analysed yet
CAP. XXVI. Dicit, qui dicuntur haeretici manifesti. Secundo, quae sint pedagia, guidagia et salinaria interdicta. Tertio dicitur, quomodo intelligitur praeceptum, factum laico, quod de se conquerentibus in ecclesiastico foro respondeat. H. d.
Idem Comiti Tholosano.
Super quibusdam mandatorum articulis, tibi a bonae memoriae Milone, notario nostro, tunc temporis apostolicae sedis legato, factorum, apud quosdam dubitatione suborta ,tua devotio postulavit a nobis, qui sint dicendi haeretici manifesti. Super quo tibi duximus respondendum, illos in hoc casu intelligendos esse manifestos haereticos, qui contra fidem catholicam publice praedicant, aut profitentur, seu defendunt eorum errorem, vel qui coram praelatis suis convicti sunt vel confessi, vel ab eis sententialiter condemnati super haeretica pravitate; quorum bona propria confiscantur, et ipsi iuxta sanctiones legitimas puniuntur. Praeterea, quum pedagia, guidagia [et ]salinaria tibi legatus interdixerit memoratus: auctoritate apostolica duximus declarandum, illa esse pedagia, salinaria [et ]guidagia interdicta, quae non apparent imperatorum, vel regum, vel Lateranensis concilii largitione concessa, vel ex antiqua consuetudine a tempore, cuius non exstat memoria, introducta. (Et infra: )Quum autem a legato receperis in mandatis, ut de te conquerentibus secundum suum, vel alterius legati, vel iudicis ordinarii, vel [etiam ]delegati arbitrium iustitiam exhiberes: hoc taliter intelligendum esse censemus, ut in omni causa, quae ratione personarum vel rerum ad ecclesiasticum forum pertinet, ac super universis capitulis, quae pro pace servanda sunt per iam dictum legatum statuta, vel auctoritate apostolica statuenda, item viduis, pupillis, orphanis et personis miserabilibus tenearis in iudicio ecclesiastico respondere. [Volumus insuper etc. cf. Comp. IV. c. 1. de cens. IV. 18. Dat. Laterani. X. Kal. Febr. (?) 1210.]
CAP. XXVII. Clericus traditur curiae saeculari, quia degradatur saeculari potestate praesente, cui denunciatur, ut in suum forum illum recipiat. H. d. Usque ad §Pro illo. -§1. Iste §non facit ad titulum, sed ponit gratiam secundum quosdam.