Latin
Book 5, lines 5.1.1186-5.1.1188
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.1186-1188
Not analysed yet
Idem Episcopo ParisiensI. Novimus expedire, ut verbum illud, quod [et ]in antiquis canonibus, et in nostro quoque decreto contra falsarios edito continetur, videlicet ut clericus, per ecclesiasticum iudicem degradatus, saeculari tradatur curiae puniendus, apertius exponamus. Quum enim quidam antecessorum nostrorum, super hoc consulti, diversa responderint, et quorundam sit opinio a pluribus approbata, ut clericus, qui propter hoc vel aliud flagitium grave, non solum damnabile, sed damnosum, fuerit degradatus, tanquam exutus privilegio clericali saeculari foro per consequentiam applicetur, quum ab ecclesiastico foro fuerit proiectus; eius est degradatio celebranda saeculari potestate praesente, ac pronunciandum est eidem, quum fuerit celebrata, ut in suum forum recipiat degradatum, et sic intelligitur tradi curiae saeculari; pro quo tamen debet ecclesia efficaciter intercedere, ut citra mortis periculum circa eum sententia moderetur. §1. Pro illo vero falsario scelerato, quem ad mandatum nostrum capi fecisti, hoc tibi duximus consulendum, ut in perpetuum carcerem ad agendam poenitentiam ipsum includas, pane doloris et aqua angustiae sustentandum, ut commissa defleat, et flenda ulterius non committat. [Dat. Lat. XIV. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]
CAP. XXVIII. Si Papa iudulget reo, qui propter absentiam actoris possessionem recuperare non potest, quod ei lapsus anni non noceat: intelligitur haec indulgentia secundum ius commune.
Honorius III. Archiepiscopo TuronensI. Dilecto filio Iacobo Barba, procuratore ecclesiae sancti Marci de Venetiis, olim nobis humiliter supplicante, ut, quum paratus esset tibi iustitiae plenitudinem exhibere super ecclesia sancti Marci de Tyro et rebus aliis, de quibus inter te et Venetos, ac vicarium Venetorum quaestio mota fuit, possessionem ipsius ecclesiae, quae per felicis memoriae I. Papam praedecessorem nostrum tibi fuit causa custodiae assignata, sibi restitui faceremus ,Quia, te pro causa necessaria tunc absente, possessio, tibi tradita causa custodiae, restitui parti adversae non potuit: nos eidem indulsimus, ut sibi lapsus temporis non obsisteret, quo minus possessionem ipsam recuperare valeret. Quoniam vero tantum temporis ante concessionem ipsius indulgentiae dicitur effluxisse, quod tibi sufficere posset ad verae possessionis effectum secundum statuta concilii generalis, et, si forte tempus ipsum ante praedictam indulgentiam non effluxerit, videtur, quod eadem ad veram possessionem viam tibi praecludat, quum simpliciter contineatur in ipsa, quod de cetero ipsi procuratori lapsus temporis non obsistat, quo minus possessionem recuperare valeat memoratam: nos, quorum fuit intentio, iuri dicti procuratoris et ipsius ecclesiae sine tua et ecclesiae tuae iniuria subvenire ,Auctoritate praesentium declaramus, quod nostrae intentionis non fuit per ipsam indulgentiam ius perimere, quod tibi competit ex possessione praeterita, vel post reditum tuum competierit ex futura. Sibi enim imputare poterit pars adversa, si negligens fuerit in sua iustitia prosequenda, quum, absentiae tuae impedimento cessante, conveniendi te habuit facultatem.