Latin
Book 5, lines 5.1.134-5.1.139
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.134-139
Not analysed yet
CAP. XXI. Breve est, nec potest brevius summarI. Idem.
Ad nostram noveris audientiam pervenisse, unde, si verum est, plurimum admiramur et adversus vos iure movemur, quod in ecclesiis, in vestra iurisdictione constitutis, vicarios, nisi ab eis extorta pecunia, nulla ratione ministrare permittitis, et personas ecclesiarum quasi servos et censuarios singulis annis indebitis exactionibus gravare praesumitis, extorquendo ab eis pecuniam et procurationes, eas diversis nominibus aliquando auxilium episcopi, interdum eiusdem episcopi et vestras consuetudines nuncupantes. Quas si vobis forte reddere contradicunt, vos easdem personas et ecclesiarum vicarios ab officio suspenditis, et in eorum ecclesiis divina prohibetis officia celebrari, et inter cetera denarios chrismatis pro voluntate vestra ab eis in vestrae salutis periculum extorquere praesumitis, huiusmodi exactionem, ut eam liberius videamini exigere, quandoque consuetudinem episcopalem, quandoque synodalia, quandoque paschales denarios appellantes. (Et infra: )Quia vero non decet vos ita viliter clericos et inhoneste tractare ,Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ab eis pro ministerio ecclesiastico exercendo, sive pro vicariis assignandis, seu pro chrismate nullatenus pecuniam exigatis, et eos indebitis exactionibus aut procurationibus de cetero gravare, vel personas eorum, aut ecclesias sine manifesta ratione et rationabili causa nullatenus interdicto supponere praesumatis, alioquin si quando ad nos exinde iterata querela pervenerit, vos graviter puniemus .
CAP. XXII. Cum simoniace ordinato, qui simoniacus non est, dispensari potest.
Lucius III. De simoniace vero ordinatis iuxta postulationem tuam certum tibi non possumus dare responsum, nisi plenius cognoscamus, qualiter fuerint ordinati, quum quidam, licet secundum quandam speciem simoniae, utpote ipsis ignorantibus ordinatis ,simoniace ordinentur, possunt tamen ,quia simoniaci non sunt, in suis ordinibus remanere.
CAP. XXIII
Si contradicens electo pro pecunia, de voluntate electi tradita, a contradictione cessat, electus postea confirmatus est simoniacus, et beneficio renunciare tenetur.