Latin
Book 5, lines 5.1.140-5.1.144
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.140-144
Not analysed yet
Idem.
Matthaeus cardinalis secreta nobis insinuatione monstravit, quod, quum fuisses ad ecclesiae tuae regimen de voluntate maioris partis fratrum electus, quia ,paucis tibi contradicentibus, non valebas debita pace gaudere ,quidam amicus tuus de conscientia tua et voluntate, turbata tamen ,ei, qui magister discordiae videbatur, certae quantitatis munus exsolvit, et sic, quam prius sustinebat ,contradictio conquievit. Nunc autem dubitas, quod non sis a labe simoniae prorsus immunis, donec in administratione volueris remanere. Quia igitur per iam dictum cardinalem apostolicae sedis consilium requisisti, quid tibi sit faciendum: respondemus, quod multum tibi consulis, si administrationem praedictam celeriter ac sponte dimittas, illius verbi evangelici memor exsistens: "Nihil prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur."
CAP. XXIV. Pro absolvendo excommunicatum pretium aliquod exigi non debet.
Idem.
Ad aures nostras pervenisse noveris, quod, quum C. de Senevilla propter pecuniam, quam debebat, vinculo fuisset excommunicationis adstrictus, creditoribus satisfecit, sed, excommunicatoribus decem libras pro absolutione quaerentibus, non valuit absolutionis beneficium obtinere. Quoniam igitur indignum est et ecclesiasticae rationi contrarium, ut absolutionis beneficium redimatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praefatus C. debitum solvit, pro quo fuerat per sententiam nominatus ,ipsum, nullius appellatione obstante gratis faciatis auctoritate apostolica absolvi, si excommunicatores id non fecerint requisitI. CAP. XXV. Monachi, per simoniam recepti, si sunt simoniaci, ad arctiora monasteria transferuntur: alias post renunciationem in eisdem vel in aliis monasteriis eiusdem ordinis poterunt collocarI. Clemens III. De regularibus canonicis seu monachis nos consulere voluisti qui per simoniam ingressum ipsis scientibus et machinantibus ,habuerunt. Unde, quum super hoc auctoritates multae reperiantur expressae, non aliud, quam statutum est, respondemus, ut locum, quem taliter adepti sunt, omnino dimittant, et solitudines seu alia monasteria districtiora adeant, in quibus tam exsecrabilem excessum sine intermissione deplorent. Si autem ignorantibus ipsis pecunia data fuerit, cogas eos ad renunciandum loco eidem, et postmodum in ipsum reducere, si ibi absque scandalo potuerint remanere, vel in alio, qui sit de ordine ipso, ad serviendum Deo poteris collocare.