Latin
Book 5, lines 5.1.145-5.1.150
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.145-150
Not analysed yet
CAP. XXVI. Si quis, canonicatui renuncians, ad quem per simoniam ignoranter assumptus fuerat, postea de novo assumatur ad illum: non potest ex prima receptione sibi aliquid vendicare.
Idem.
Ex insinuatione tua nobis innotuit, quod pater tuus interveniente pecunia olim tibi praebendae beneficium acquisivit, quumque ad annos discretionis postmodum perveniens, accepisses dominicae crucis signum, super excessu poenitentia ductus dictam praebendam in manu praepositi et fratrum libere resignasti. Sed iidem praepositus et fratres ,tibi compatientes, de nova te in suum canonicum elegerunt, ita videlicet, quod per electionem istam postremum locum in choro et in aliis locis obtineres. Ceterum, quia a nobis humiliter requisisti, utrum iuxta priorem receptionem tuum locum recuperare valeas: tibi Respondemus, ut indulgentia, quam fratres tui misericorditer tibi fecisse noscuntur, contentus exsistens, ratione primae receptionis nihil audeas in ipsa ecclesia vendicare.
CAP. XXVII. Electio simoniaca est cassanda, si propter hoc electoribus promissa fuit pecunia, quamvis electus ignoret; nisi hoc factum fuerit in fraudem electi. H. d. primo. Cum electo, reprobato per vitium simoniae, non dispensat episcopus. H. d. secundo. Abbas.
Coelestinus III. Nobis fuit ex parte tua cum magna diligentia intimatum, quod, quum quatuor essent a capitulo constituti, qui debebant quendam eligere in plebanum, amici eius, de cuius electione spes habebatur, uni vel omnibus eligentium promiserunt, se pecuniam soluturos, eo tamen ignorante, qui, huiusmodi promissione interveniente postmodum est electus. (Et infra: )Quia igitur super hoc consulere nos voluisti, consultationi tuae breviter respondemus, quod, nisi forte constaret, illos, qui promissum tale fecerunt, per fraudem in dispendium ipsius, qui eligendus erat, id malitiose fecisse, quamvis ipse promissionis conscius non fuerit, eius tamen electio, tanquam simoniaca pravitate praesumpta, est penitus reprobanda. (Et infra: [cf. c. 25. de iure patr. III. 38.]) Ad ultimum super hoc ,quod in fine consultationis tuae invenimus, hoc duximus respondendum, quod aliquis in plebanum, seu presbyterum, seu ecclesiae cuiuslibet praelatum electus, et, ut dictum est, per pravitatem simoniacam reprobatus, ab episcopo suo dispensationem aliquam obtinere de iure non potest. [Dat. Lat. VIII. Id. Maii. ]
CAP. XXVIII. Qui dat praelato pecuniam, ne ipsum in iure suo de facto molestet, illam repetit, si praelatus promissa non servet. H. d. inhaerendo literae.