Latin
Book 5, lines 5.1.15-5.1.30
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.15-30
Not analysed yet
Paschalis Papa.
Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere liceat, quos, antequam se ab eis impetendum cognosceret, a sua communi familiaritate neglexerit separare.
CAP. VI. Absolutus de certo crimine, de eodem iterum accusari non potest.
Ex concilio Maguntino.
De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, non potest accusatio replicarI. CAP. VII. Cohabitantes inimicis accusati ab accusatione repelluntur.
Stephanus Papa.
Repellantur [etiam ]ab accusatione cohabitantes inimicis, [et omnes laici, ]quia infestationes blasphemiae affectio solet amicitiae incitare. [Nec illi in vestra suscipiendi sunt accusatione etc. ]
CAP. VIII. Ponit poenitentiam accusatoris calumniosi, quum sequitur inde mors vel membri debilitatio.
Ex Brocardico libro XLIV. Accusasti aliquem, et per tuam accusationem occisus est: nisi pro pace hoc feceris, XL. dies in pane et aqua, quod carina vocatur, cum septem sequentibus annis poeniteas. Si autem per tuam delaturam debilitatus est: per tres debes quadragesimas [per legitimas ferias ]poenitere.
CAP. IX. Super notorio procedit iudex nemine accusante.
Augustinus super Genesi de morte Abel.
Evidentia patrati sceleris non indiget clamore accusatoris.
CAP. X. Laici vel inimici clericos accusare non possunt.
Alexander III. Gaitano Electo.
Quum P. Manconella presbyter ex una parte, et Bonus presbyter et I. Bonus Cocti laicus frater eius ex altera, in nostra essent praesentia constituti, eundem I. ,quia laicus erat, in iam dicti P. accusationem non duximus admittendum. Quumque praefatus B. eundem P. super crimine simoniae constantius accusaret, nos eum, quia in testimonium illius causae adductus fuerat, et quia praedictus I. frater eius ipsum P. coram te prius accusaverat, ab accusatione repulimus, praesertim quum frater P. memoratum B. antea de causa consimili accusasset. Unde quoniam unus post alterum praedictum P. instanti vicissitudine accusabant, neutrum ad eius accusationem admisimus, sed utrique presbytero de obiectis criminibus purgationem duximus indicendam. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus uterque illorum cum tribus sacerdotibus faciat se purgare. Purgatores etc. (cf. c. 7. de purg. can. V. 34.)
CAP. XI. Monachus accusare potest abbatem, et de bonis monasteriis expensas litis necessarias habebit.