Latin
Book 5, lines 5.1.187-5.1.192
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.187-192
Not analysed yet
Idem in concilio generali.
Sicut pro certo didicimus, in plerisque locis [et ]a plerisque personis, quasi columbas in templo vendentibus, fiunt exactiones et extorsiones turpes et pravae pro conse crationibus episcoporum, benedictionibus abbatum et ordinibus clericorum, estque taxatum, quantum sit isti vel illi, quantumve alteri vel alii persolvendum, et ad cumulum damnationis maioris quidam cupiditatem et pravitatem huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo tempore observatam. Tantum igitur abolere volentes abu sum, consuetudinem huiusmodi, quae magis dicenda est corruptela, penitus reprobamus, firmiter statuentes, ut pro his sive conferendis sive collatis nemo aliquid quocunque praetextu exigere aut extorquere praesumat; alioquin et qui receperit, et qui dederit huiusmodi pretium omnino damnatum, cum Giezi et Simone condemnetur.
CAP. XL.
Religiosi pretio recepti una cum recipientibus de monasterio expelluntur, et in arctioribus monasteriis ad agendam poenitentiam detruduntur. Sed recepti ante istud concilium ponebantur sic recepti in aliis locis eiusdem ordinis, nisi multitudo sit in causa, ita tamen, quod renuncient primae receptioni, et de novo recipiuntur.
Idem in eodem.
Quoniam simoniaca labes adeo plerasque moniales infecit, ut vix aliquas sine pretio recipiant in sorores, paupertatis praetextu volentes huiusmodi vitium palliare: ne id de cetero fiat, penitus prohibemus, statuentes, ut quaecunque de cetero talem commiserint pravitatem, tam recipientes quam recepta, sive sit subdita sive praelata, sine spe resti tutionis de suo monasterio expellatur, in locum arctioris regulae ad agendam perpetuam poenitentiam retrudenda. De his autem, quae ante hoc synodale statutum taliter sunt receptae, ita duximus providendum, ut remotae de monasteriis, quae perperam sunt ingressae, in aliis locis eiusdem ordinis collocentur. Quodsi forte propter nimiam multitudinem alibi nequiverint commode collocari, ne damnabiliter [forte ]in saeculo evagentur, recipiantur in eisdem monasteriis dispensative de novo, mutatis prioribus locis, et inferioribus assignatis. Hoc etiam circa monachos vel alios regulares decernimus observandum. Verum, ne per simplicitatem vel ignorantiam se valeant excusare, praecipimus, ut dioecesani episcopi singulis annis hoc faciant per suas dioeceses publicari.