Latin
Book 5, lines 5.1.193-5.1.203
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.193-203
Not analysed yet
CAP. XLI. Episcopi nihil exigere debent, ut permittant in ecclesiis sibi subiectis clericos institui, monachos profiteri, vel mortuos sepeliri; alioquin exacta restituentur duplicata.
Idem in eodem.
Audivimus de quibusdam episcopis, decedentibus ecclesiarum rectoribus, ipsas interdicto subiiciunt, nec patiun tur alios in eisdem institui, donec ipsis certa summa pecuniae persolvatur. Praeterea quum miles aut clericus domum religionis ingreditur, vel apud religiosos eligit sepulturam, etiamsi nihil loco religioso reliquerit, difficultates ingerunt et malitias, donec aliquid muneris manus contingat eorum. Quum igitur non solum a malo, sed etiam ab omni specie mali sit secundum Apostolum abstinendum, exactiones huiusmodi penitus inhibemus. Quod si quis transgressor exstiterit, exacta duplicata restituat, in utilitatem locorum, in quorum fuerint soluta dispendium, fideliter convertenda.
CAP. XLII.
Sacramenta sunt libere conferenda; cogit tamen ordinarius laicos obser vare laudabiles consuetudines.
Idem in eodem.
Ad apostolicam audientiam frequenti relatione pervenit, quod quidam clerici pro exsequiis mortuorum, et benedictionibus nubentium et similibus pecuniam exigunt et extorquent, et, si forte eorum cupiditati non fuerit satisfactum, impedimenta fictitia fraudulenter opponunt. Econtra vero quidam laici laudabilem consuetudinem erga sanctam ecclesiam, pia devotione fidelium introductam, ex fermento haereticae pravitatis nituntur infringere sub praetextu canonicae pietatis. Qua propter super his pravas exactiones fieri prohibemus, et pias consuetudines prae cipimus observari, statuentes, ut libere conferantur ecclesiastica sacramenta; sed per episcopum loci veritate cognita compescantur, qui malitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare.
CAP. XLIII.
Prohibet abbates Cistercienses solenniter installari, et ponit formam obedientiae, quam praestant suis episcopis.
Honorius III. universis Abbatibus et Fratribus Cisterciensis ordinis.
Ne Dei ecclesiam, quam lavit proprio sanguine Iesus Christus, macula foeditatis coinquinet, ruga duplicitatis deformet, cupiditatis spurcitia, omnium malorum radix, et venalitatis deformitas, quasi ruga sub praetextu consuetudinis contracta, eliminandae sunt penitus ab eadem, ut dispensatio mysteriorum Dei, et ipsa mysteria gratis accepta, Giezica pravitate prorsus abolita, caritate gratuita conferantur; quae emere vel vendere quam detestabile quamve periculosum exsistat, liquido potest per pendi ex eo, quod Dominus vendentes et ementes oves et boves eiecit de templo, et cathedras vendentium et ementium columbas evertit. In eiectione denique vendentium et ementium, facinoris inquinantis utrosque exprimitur detestatio, et in cathedrarum eversione monstratur, cui poenae subiaceant hi, qui praesunt, vendentes Dei dona et ecclesiastica sacramenta. Ut huiusmodi igitur facinus, [quod ]quos coinquinat aequat, praelatos et sub ditos non possit inficere quoquo modo, auctoritate apostolica districtius inhibemus, ne quis archiepiscopus vel episcopus, archi diaconus vel officialis ipsorum a quoquam, in abbatem electo, pro benedictione, seu installatione vel recipienda professione ab eis, sub consuetudinis praetextu cuiusquam palafredum seu aliud quicquam, quocunque nomine censeatur, exigere vel extorquere prae sumat. Vobis etiam sub praetextu huiusmodi exacta taliter inter dicimus ne praestetis, quum non solum a malo, sed omni specie mali sit abstinendum . Installationis quoque solennitates in electis abbatibus ordinis vestri fieri prohibentes, adiicimus, ut archiepiscopi et episcopi ea sint forma professionis con tenti, quae ab origine vestri ordinis noscitur instituta, quae talis est: "Ego frater abbas Cisterciensis ordinis sub iectionem et reverentiam et obedientiam a sanctis Patribus constitutam secundum regulam sancti Benedicti, tibi, domine episcope, tuisque successoribus canonice sub stituendis, et sanctae sedi apostolicae salvo ordine meo perpetuo me exhibiturum promitto."