Latin
Book 5, lines 5.1.228-5.1.233
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.228-233
Not analysed yet
TITULUS V. DE MAGISTRIS, ET NE ALIQUID EXIGATUR PRO LICENTIA DOCENDI.
CAP. I. -Ecclesia cathedralis providere debet magistro de beneficio, qui clericos -eiusdem ecclesiae et alios pauperes gratis doceat, et vendens licentiam -docendi, aut interdicens idoneum ad docendum, beneficio privatur.
Ex concilio LateranensI. Quoniam ecclesia Dei et in his, quae spectant ad subsidium corporis, et in iis, quae ad profectum proveniunt animarum, indi gentibus ,sicut pia mater, providere tenetur; ne pauperibus, qui parentum opibus iuvari non possunt, legendi et proficiendi oportunitas subtrahatur, per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui clericos eiusdem ecclesiae et scholares 12. 0 pauperes gratis doceat, competens aliquod beneficium praebeatur, quo docentis necessitas sublevetur, et discentibus via pateat ad doctrinam. In aliis quoque restituatur ecclesiis seu monasteriis, si retroactis temporibus aliquid in eis ad hoc fuerit deputatum . Pro licentia vero docendi nullus omnino pretium exigat, vel sub obtentu alicuius consuetudinis ab eis, qui docent, aliquid quaerat, nec docere quemquam, qui sit idoneus, petita licentia interdicat. Qui autem contra hoc venire praesumpserit, ab ecclesiastico fiat beneficio alienus. Dignum quippe esse videtur, ut in ecclesia Dei fructum sui laboris non habeat, qui cupiditate animi, dum vendit docendi licentiam, ecclesiasticum profectum nititur impedire.
CAP. II. Pro licentia docendi nihil exigi debet vel promitti, et exactum restitui et promissum remitti debet; et, negligente inferiore praelato ad magistrum constituendum, supplebit hoc superior.
Alexander III. Vintoniensi Episcopo. . 55
Prohibeas attentius de cetero ,ne in parochia tua pro licentia docendi aliquos exigatur aliquid aut etiam promittatur. Si quid vero postea solutum fuerit vel promissum, remitti promissum facias et restitui appellatione cessante solutum, sciens, quod scriptum est: "Gratis accepistis, gratis date." Sane, si quis occasione huius pro hibitionis distulerit magistros in locis congruis instituere, tibi liceat de concessione nostra, omni contradictione et appellatione postposita, ibi aliorum instructioni praeficere viros providos, honestos et discretos.