Latin
Book 5, lines 5.1.234-5.1.239
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.234-239
Not analysed yet
CAP. III.
Pro licentia docendi pecunia exigi non debet, etiamsi hoc habeat consuetudo.
Idem.
Quanto Gallicana ecclesia maiorum personarum scientia et honestate praefulget, et cautius nititur evitare quae con fundere videantur ecclesiasticam honestatem, tanto vehementiori Dignos eos esse animadversione censemus, qui nomen magistri scholarum et dignitatem assumunt in ecclesiis vestris ,et sine certo pretio ecclesiasticis viris docendi alios licentiam non impendunt. Quum autem haec prava et enormis consuetudo a cupiditatis radice processerit, et decorem admodum ecclesiasticae honestatis confundat, providendum vobis est summopere satagendum, ut consuetudo ipsa de ecclesiis vestris [penitus ]exstirpetur, quum vobis praecipue et specialiter adscribatur, si quid in eccle siis eisdem laude dignum inveniatur vel reprehensione notandum. [Nos quoque, qui, licet immeriti, dispensante clementia conditoris suprema fungimur potestate, tantae cupiditatis et rapa citatis vilium nolentes inemendatum relinqui, fraternitati vestrae per apostolica scripta ]mandamus, quatenus, consuetudine ipsa de vestris ecclesiis exstirpata, sub anathematis interminatione hoc inhibere curetis, districte praecipientes, ut, cuicunque viri idonei et literati voluerint regere studia literarum, sine molestia et exactione qualibet scholas regere permittantur, [ne scientia de cetero pretio videatur exponi, quae singulis gratis debet impendi. ]Si qui vero huiusmodi prohibitionis vel praecepti exstiterint transgressores, eos auctoritate nostra et vestra officiis et dignitatibus spolietis. -Porro, si -[-hoc -]-iuxta mandatum nostrum corrigere neglexeritis, negligentiam vestram gravem habebimus et molestam et ad ea corrigenda manum extendere compellemur, ita quod si voluerint in huius rapacitatis proposito persistere non vale bunt. [Dat. Tusculi XIII. Kal. Nov. ]
CAP. IV.
In qualibet cathedrali ecclesia, vel alia, in facultatibus sufficienti, debet a praelato vel capitulo unus magister eligi, cui reditus unius praebendae -debent assignari; in metropolitana vero ecclesia etiam eligi debet theologus. -Et si ad grammaticum et theologum non sufficit, provideat ipsi theologo ex -reditibus suae ecclesiae, et grammatico faciat provideri in aliqua ecclesia rum suae civitatis vel dioecesis.