Latin
Book 5, lines 5.1.264-5.1.270
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.264-270
Not analysed yet
CAP. VIII.
In familiari servitio Iudaeorum Christiani esse non debent.
Idem.
Ad haec praesentium auctoritate mandamus atque prae cipimus, quatenus omnibus Christianis, qui sunt in iurisdictione vestra, penitus interdicatis, et, si necesse fuerit, districtione ecclesiastica compellatis eosdem, ne ipsi Iudaeorum servitio se assidue pro aliqua mercede exponant; quod etiam obstetricibus et nutricibus eorum prohibere curetis, ne infantes Iudaeorum in eorundem domibus nutrire praesumant, quoniam Iudaeorum mores et nostri in nullo concordant, et ipsi de facili ob continuam conver -sationem et assiduam familiaritatem, instigante humani generis inimico ,ad suam superstitionem et perfidiam simplicium animos inclinarent. [Praeterea etc. cf. c. 7. de usur. V. 19.]
CAP. IX.
Iudaei inviti non sunt baptizandi, nec ad hoc cogendi, nec sine iudicio puniendi, aut rebus suis spoliandi, vel in suis festivitatibus molestandi, nec ipsorum coemeteria violanda, aut eorum corpora exhumanda.
Clemens III. Sicut Iudaei non debent sine licentia in synagogis ultra, quem in lege permissum est, praesumere ita in his, quae eis concessa sunt, nullum debent praeiudicium sustinere. Nos ergo, quum, in sua magis velint duritia permanere, quam Pro phetarum verba et suarum scripturarum arcana cognoscere, atque Christianae fidei et salutis notitiam habere, tamen, quia de fensionem nostram et auxilium postulant, ex Christianae pietatis mansuetudine et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Calixti, Eugenii [et Alexandri ]Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes ipsorum petitiones admittimus, eisque pro tectionis nostrae clypeum indulgemus . Statuimus enim ,ut nullus Christianus invitos vel nolentes Iudaeos ad baptismum [per violentiam ]venire compellat. Si quis autem ad Christianos causa fidei confugerit, postquam voluntas eius fuerit patefacta, Christianus absque calumnia efficiatur; quippe Christi fidem habere non creditur, qui ad Christianorum baptismum non spontaneus, sed invitus cogitur pervenire. Nullus etiam Christianus eorum quemlibet sine iudicio terrenae potestatis vel occidere, vel vulnerare, vel suas illis pecunias auferre praesumat, aut bonas, quas hac tenus [in ea, in qua habitant, regione ]habuerunt, consuetudines immutare, praesertim in festivitatum suarum celebratione quisquam fustibus vel lapidibus eos nullatenus perturbet. Neque aliquis ab eis coacta servitia exigat, nisi ea ,quae ipsi tempore praeterito facere consueverunt. Ad hoc malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus, ut nemo coemeterium Iudaeorum mutilare aut invadere audeat, sive obtentu pecuniae corpora humata effodere. Si quis autem huiusmodi decreti tenore cognito [temere ,]quod absit, contraire prae sumpserit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis sententia plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.