Latin
Book 5, lines 5.1.257-5.1.263
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.257-263
Not analysed yet
Idem ex concilio Lateranensi. Iudaei sive Sarraceni neque sub alendorum puerorum suoram obtentu, nec pro servitio vel alia qualibet causa Christiana mancipia in domibus suis permittantur habere. Excommunicentur autem qui cum eis praesumpserint habitare. (Et infra: cf. c. 21. de testib. II. 20.) Si qui praeterea Deo inspirante ad fidem se converterint Christianam, a possessionibus suis nullatenus excludantur, quum melioris conditionis ad fidem conversos esse oporteat, quam, antequam fidem susceperint, habebantur. Si autem secus fuerit factum, principibus seu potestatibus eorundem locorum iniungimus sub poena excommunicationis, ut portionem hereditatis suae et bonorum suorum ex integro e is faciant exhiberi.
CAP. VI. Christiani, deferentes Sarracenis merces prohibitas, vel in ipsorum navibus navigantes, excommunicandi sunt, et rebus eorum privandi, et efficiuntur capientium servi.
Idem in eodem.
Ita quorundam animos occupavit saeva cupiditas, ut, qui gloriantur nomine Christiano Sarracenis arma, ferrum et ligamina deferant galearum, et pares aut etiam superiores in malitia fiant illis, dum ad impugnandos Christianos arma eis et necessaria subministrant. Sunt etiam, qui pro cupiditate sua in galeis et piraticis Sarra cenorum navibus regimen et curam gubernationis exerceant. Tales igitur, ab ecclesiastica communione prae cisos, et excommunicationi pro sua iniquitate subiectos, et rerum suarum per principes [saeculi ]catholicos et consules civitatum privatione mulctari, et capientium fieri servos, si capti fuerint ,censemus. Praecipimus etiam, ut per ecclesias maritimarum urbium crebra et solennis in eos excommunicatio proferatur. Excommunicationis quoque etc. (cf. c. 3. de rapt. V. 17.)
CAP. VII. -Iudaei veteres synagogas in priorem statum reformare possunt; de novo exigere non possunt.
Idem.
Consuluit (Et infra: [cf. c. 29. de app. II. 28.]) Iudaeos etiam de novo construere synagogas, ubi eas non habuerunt, pati non debes. Verum, si antiquae corruerint, vel ruinam minantur, ut eas reaedificent, potest aequanimiter tolerari, non autem, ut eas exaltent, aut ampliores aut pretiosiores faciant, quam antea fuisse noscuntur; qui utique hoc pro magno debent habere, quod in veteribus synagogis et suis observantiis tolerantur.