Latin
Book 5, lines 5.1.395-5.1.401
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.395-401
Not analysed yet
Idem abbati S. Benedicti de Vebia.
Suscepimus literas tuas, per quas cognovimus, quod, quum lator praesentium in custodia cuiusdam domus cum altero fratre maneret, ingredientes de nocte quidam latrones ad eos, turpiter ipsos in personis affligere, et denudare vestimentis propriis praesumpserunt. In quos isti resumptis viribus insurgentes, ligaverunt illos, et detinere usque ad notitiam capituli voluerunt. Quum autem iste, rem ad tuam audientiam perlaturus, ligatos eos in fratris sui custoda dimisisset, et fures se solvere niterentur, frater illos, ne ipse ab eis interim eretur, occidit. Verum quoniam expediebat potius post tunicam etiam relinquere pallium, et rerum sustinere iacturam, quam pro conservandis vilibus rebus et transitoriis tam acriter in alios exardescere: abstineat iste humiliter ab altaris ministerio, et uterque peccatum suum, quibus modis ad arbitrium tuum potuerit ,studeat expiare. Constat enim, eos contra regularem mansuetudinem et ecclesiasticam disciplinam ex utriusque ope interemptos.
CAP. XI. Dans causam homicidio irregularis est.
Idem Lucensi Episcopo.
De cetero noveris, quod diaconus, quem literatum et honestate praeditum asseris ,qui homicidio causam dedisse videtur, sicut ex tenore literarum tuarum perpendimus ,non videtur ad sacerdotium promovendus.
CAP. XII. Homicidium casuale imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, si non adhibuit diligentiam, quam debuit.
Clemens III. Ad audientiam apostolatus nostri [ex parte vestra ]pervenit, quod, quum quidam presbyter, volens corrigere quendam de familia sua, eo cingulo, quo cingi solebat, ipsum verberare tentaret, contigit, quod cultellus de vagina, quae cingulo adhaerebat, elapsus, eum in dorso aliquantulum vulneravit; postmodum vero, quum ille vulneratus aliquamdiu vixisset, et iam convaluisset a vulnere, alia graviori, ut dicitur, infirmitate percussus, cum sana mente ac devotione debita viam est universae carnis ingressus. Quia vero, utrum occasione vulneris decessisset, dubium habetur: eodem presbytero ab omni officio beneficioque suspenso, quid super hoc vobis esset agendum, apostolicam sedem consuluistis. Nunc itaque vestrae discretioni duximus respondendum, quod, quum in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos convenit iniungere presbytero memorato, ut de cetero in sacris ordinibus non ministret; iniuncta tamen [ei ]poenitentia congruenti, sibi poteritis concedere, ut in minoribus ordinibus ministrare sit contentus. Si vero vobis legitime constiterit, quod ille ex alia infirmitate obierit, de vestra licentia poterit, sicut erat solitus, divina officia ministrare. [Dat. Laterani. ]